Oratio apud Societatem Disputationum Sanctiandreae, xxii d. septembris A.D. MMXVII

Quaeritur: ob America bonum communum totius mundi efficiat

Gratias ago, Domine Praesidente!

Incipiens distinguo secundum litteras Sancti Augustini duas Americas, realem ab ideali, vel terrestrialem a caelestiali. America illa realis generaliter reprobanda est, propagat enim venenum suum morale culturaleque apud populos nationesque orbi terrarum, docente eos ut incestam quandam unionem morum Manhattanensium cum pornographia Californensi affectent. Acti etiam deplorandi videntur istorum qui ad gubernacula rei publicae sedent, munera enim quae et intus et foris gerebant paucos sucessus effecerunt. Vere difficilis est mihi videre, ubi spes hujus patriae sit an unde veniat.

Altera tamen America est scilicet caelestialis, quae simul inspiratio atque consummatio nobilissimorum horum principiorum libertatis, videlicet juris a Deo proveniens ad vitam, ad libertatem, ac ad beata persequenda. Idealis hoc luminosus non solum innumeras alias gentes sicut advocatus propositionis dixit sed etiam omnes subsequentes generationes populi Americani inspiravit. Idem idealis nunc magno in periculo versatur: ultimo mense revelatum est secundum interrogationem sociologicam quod tertia pars scholarium universitatum Americae hodie consentiant, ut jus suum suffragium ad ferendum abrogetur, si modo debita sua scholaria dimittantur.

Propterea valores moresque civili Americae numquam morienda sint. Quamvis enim nunc terribilis rei publicae status sit, nisi lumen hoc dirigens atque chartam civilem moralemque ad libertatem conservamus, omnes perdemur. Imprecor igitur omnes vos in nomine radiantis hujus phari libertatis videlicet Americae, pro propositione suffragium ut feratis!

Disputationis ad finem:

pro: 49/contra: 88/in abst.: 16

N.B.: textus hoc secundum notas meas neque minutas officiales Societatis!

One clap, two clap, three clap, forty?

By clapping more or less, you can signal to us which stories really stand out.