

BELLUM IAPONICUM
(Rodrigo Peñaloza)
Cum perii, oculorum lumina nigruerunt linguaque in silentium facta est. Exinde mens est mihi memoria tantum ultimi temporis illius, vacui, taciti, infimi. Ala aeroplani sinistra absumente incendiis, maris inferius me cepit terror. Vitae extremum flash fuit et intolerabilis gravitas quae me compressit, ossa fracta sub carne putrefacta, ossa molita pilo lapidibus, caro devorata in bucculis piscium. Memetipso inspectante, moriebar ante ipsos oculos meos caecos obstupefactosque magno metu. Non iam victa acta, tantum praesens tempus.
Subito litus mihi in conspectum se dat, desertum hominum plenumque naturae. Aeternitas inest continuo in mente mea, intellegere autem inevitabilitatem essentiae est singulus atomus in ontofluvium spiritus. In manibus plenis teneo arenam, cuius aestum me calefacit, ei monstro, brachia mea porrecta, nubes mutantes et caeruleum firmamentum supra naturam invisibilem, sino arenam segniter per digitos meos delabi, deiectam albi fluminis, remigrantem in domum, superstitem ex manibus meis. Avis thalassina longe mari aparens mihi salsum piscem affert. Eccillam volantem in mare unde venit, se mersuram aequore, quaesituram reliquias extremi momenti mei.
Mente sevocata a corpore, permaneo magno silentio et mihi est multitudo solum orientium occidentiumque. Suscitat me e somno gutta pluviae frigidae quae pestanas meas tangit. Piscis non iam est — dubito igitur an olim fuit — et in situ est scutra plena caeruleorum florum, quos voro esuriens. Aliae guttae pluviae magis magisque cadunt quas bibo sedens. Imber est frigida et crystallina. Qualis strepitus foliorum verberantium, talis imber canens. Sunt arbores super saxa cinerea.
Ascendo lapides, saxa colossea, barathra. Lux prima. Occasus solis. Cum arbores in apice lapidum, foliis fere fractalibus, partibus in toto, totalitate in singulo momento, me tantum fascinent, eas amo.
Stellas videre invisibiles possum, quasares inspirantes expirantesque audire et strictim adspicere galaxias maxime longinquuas, quoniam in eas intueri possibile est oculis dehiscentis occludentisque.
In somnio ventus me “Cur piscem non edis?” inquit. Taceo. Ventus cogitat secum, cogitatio autem venti mihi ostenditur: “Nuditas animae responsum est omnibus interrogationibus et galaxiae pulsant in caleidoscopio mundi”, dicit ventus. Sibilus venti cessantis abstrahit me, quare intellego ipsam carnem meam edere non posse. Hoc momento, ventus vibrat tono Vt Minore. Fastigio lapidibus stante, finem maris video caelorumque. Brachium tendo et solem, qui meos digitos ustulat, attingo et attingo lunam, quae eos friget.
Ecce video avem thalassinam egressam ex aquarum ferentemque piscem ad arenam albam litoraneam. Litus mihi domus est, plena naturae et nunc plena spiritibus. Illae polichromaticae animae inumerabiles sunt et flent draconem mortum tempore solis imperialis orientis. Haec me turbant.
Me exsurgente, clamo desperanter ob crudelitatem bombici aerii. Prope praeruptis stante, cum videam solem imperialem nascentem, flash excaecantem, e culmine lapidibus labor. Rursus mors mea.