CUR VIRIS LIBERALIBUS SIT INCOHAERENS 
CAPITIS PRAEDICARE POENAM
(Rodrigo Peñaloza, mense martio MMXV)

Cum ex multis liberalistarum apud bonos, ore verbisque eorum, capitis audirem poenam esse afficiendam ad cives damnatos de vi extrema, putavi de hoc aliquid scribere, ut veritatem limarem in disputando, eorumque sub oculis iuris naturalis deponam principia quibus ab initio paret Liberalismus et quibuscum congruunt praecepta illorum qui Civitatum Americae Foederatarum scripserunt Declarationem Libertatis: “Nos has Veritates putamus manifestas, quod omnes Homines sibi pares creantur, a suo Creatore praediti quibusdam Iuribus inseparabilibus, inter quae numerantur ius ad Vitam, ad Libertatem, et ad Beata persequenda”. (Vide quaeso textus Declarationis Libertatis latine hic).

Tyrannus quid est alliud, nisi Res Publica consecrata? Si divinitatem Rei Publicae admittamus, habeat Res Publica vitae necisque potestatem et ius Rei Publicae demus damnandi capite cives suos, quasi Naturae sit iudicium tollendi de medio animantia. Hodiernus civilis cultus vel Civilizatio nihil est quam Res Publica depulsa a divinitate. Pugnando, humanum genus apte Rem Publicam locavit, non in manibus divinis tyranni, sed apud institutiones humanas liberales, et, Ratione, in manibus Iuris Naturalis.

Liberalismus non est doctrina libertatis effrenatae, sed doctrina Libertatis secundum Ius Naturale, quod Ius Positum et Ius Gentium praecedit. Res Publica civi vitam non dat. Ergo vitam civi auferre non potest.

One clap, two clap, three clap, forty?

By clapping more or less, you can signal to us which stories really stand out.