DE AEQUALITATE
(Rodrigo Peñaloza, idibus ianuariis MMXVI)

Aristotelis definitio de aequalitate est metaphysica eiusque fundamentum est quantitatis praedicamentum (seu κατηγορία), quod est τò ποσόν, duae enim res ab eo appellati sunt aequales si eamdem quantitatem haberent. Nihil tamen nobis haec definitio proderit si humanis institutionibus aptam velimus definitionem. Ut opinor, Godefridi Leibniz, secundum quem duo termini ipsius contextus putantur aequales esse si alius pro alio subici possint salva veritate, definitio aptior est quam illa Aristotelis ad omnes contextus.

Ut ex his rebus alias aptas extraham definitiones, quas putem pertinentes esse ad iura, religiones, res morales, res civiles et oeconomicas, definitiones aptas hoc modo propono:

(a) Aequalitas ad ius pertinens: Dicitur duo homines esse aequales coram lege si alius, cum sit reus quoddam crimine, quibusdam rebus circumstantibus iudicioque quoddam capitis, subici possit pro alio reo eodem crimine et iisdem rebus circunstantibus salvo iuducio. Inaequalitas quare accidit quotiescumque duobus hominibus, reis eodem crimine iisdem rebus circunstantibus, iudicia dantur dissimilia. Haec dissimilitudo nihil aliud est quam violatio libertatis utriusque deliberandi de vita propria, id est, violatio libertatis conscientiarum. Haec definitio leibniziana de aequalitate iuris re vera non est nova, sed sequentes, eiusdem naturae, quas praebebo, ut mihi videtur, sunt.

(b) Aequalitas ad res morales pertinens: Est aequalitas moralis inter duos homines si utrique idem praecipuum detur agendi secundum criteria utriusque moralia iisdem rebus circumstantibus. Quare inaequalitas moralis accidit quotiescumque iisdem rebus circumstantibus, alii praecipuum datur agendi secundum criteria eius moralia, alii autem non datur, ex quibus effici cogi possumus violationem esse libertatis conscientiae huius hominis, non autem illius.

(c) Aequalitas ad res religiosas pertinens: Dicitur aequalitas religiosa esse inter duos homines si iisdem rebus circumstantibus, utrique ius detur observandi utriusque religionis et pietatis officia. Sed quoniam aequalitatis religiosae quae esset definitio scripsi, quaestio quadam gravis expedienda reliquitur, quae est, si quidem alicui esset praeceptus fidei infidelem persequi et vi vexare, quomodo de hac problema agat aequalitas observanda? Tali in re, vexati libertas conscientiae violatur. Etenim libertas quam maxima fieri debet condicionibus aequalitas ne violetur. Hoc aequilibrium inter libertatem et aequalitatem est observandum utique.

(d) Aequalitas ad res civiles pertinens: Dicitur aequalitas civilis esse inter duos homines si iisdem rebus circumstantibus, utrique eadem iura et officia dentur. Alius subici non potest pro alio quin iura et officia permaneant. Igitur, inaequalitas civilis libertatem violat fruendi vita civili atque libertatem conscientiarum.

(e) Aequalitas ad res oeconomicas pertinens: Dicitur aequalitas oeconomica esse inter duos homines si, possidentibus easdem opes materiales et humanas facultates, eadem sorte mercatus, utrique eaedem oportunitates oeconomicae dentur ut quam optime ad exitum perducant proposita oeconomica privata. Inaequalitas oeconomica est violatio iuris persequendi proposita privata eadem sorte mercatus iisdem facultatibus.

Quidquid est, inaequalitas significat violationem libertatis conscientiarum. Libertas pertinet ad conscientiam hominis, aequalitas significat rationem hominum cum structuris externis. Nomine “structura externa” appello naturam ipsam, corpus iuris, ordinem oeconomicam, socialem etc. Ergo, aequalitas ita posita modo leibniziano congruens est cum libertate.

One clap, two clap, three clap, forty?

By clapping more or less, you can signal to us which stories really stand out.