

De caelo sive certus et exquisitus modus intellegendi omnes res, non solum mundi sed etiam hominum
(Rodrigo Peñaloza, dec. 2014)
Caelum est textura foramibus referta. Uni, magnitudine extraordinario, nomen, cum sit solum, est Sol; alii, radii moderati, nomen, cum nobis sit lumen, est Luna; quod pertinet ad altera foramina, quae re vera perexigua, ut sunt scintilantes, has appellamus stellas. Post tergum est ignis quidam ardens, cui nomen, cum in cordibus nostris amoris sustineat pyram, secundum amantes est Empyrium, dementes autem Aether. Multis, notatione atque animadversione naturae, frustra aliquibus reclamantibus, circum totum orbem terrarum continuo textura illa coelestis se torquet dum orbis ipse terrarum est immobilis. Quae cum ita sint, ut nox succedit diei dein dies nocti dein iterum nox diei et semper eodem modo, ex aeternitate rerum ad aeternum, ita vacilant animi cupiditates, quanquam amor, ex contrario, sicut lux, aliquando supersit. In animo habeo his verbis iudicioque rerum naturae enodavisse mysteria.