DE CHAO APUD VETEROS GRAECOS
(Rodrigo Peñaloza, 2013)

Ad litteram et initio, vocabulum graecum χάος (chaos) in latinum vocabulo rictus vertebatur, sicut χάσμα πελώριον Theogoniae Rhapsodicae, atque anfractus, deinde χάος vocabulo tenebrae vel abyssus versum est. Postea χάος idem significavit elementorum confusionem. Praeterea, χάος quoque significat spatium vacuum, verbum χαίνω, pervetuste χάσκω, enim significat aperire modo patente, similis oscitationi. Helenae Blavatsky, chaos est spatium vacuum. Quonam modo spatium sit vacuum? Mihi videtur spatium esse vacuum spiritus, puto eum buccam apneumaticam esse, sine aere, id est, sine spiritu atque πνεύματι. Os hians vel χάος est medium quo spiritus vel πνεῦμα fit, ut si anima foret mundi. Ecce significatio assignata a Pythagoricis ad vocabulum χάος. Hoc est materia inordinata et gravis omniae potentiae, omniarum rerum futurarum.

One clap, two clap, three clap, forty?

By clapping more or less, you can signal to us which stories really stand out.