DE CICADA DOMI
(Rodrigo Peñaloza, nov. 2013)

Cum cicada, me placide legente inconscioque cui circa me foret, enormitatis rarissimis alis plaudens pensilemque lychnum pulsans, perfremens fremitum quoddam augens tam formidolose ut stolite digrederer de loco ubi legebam, intraret in cenationem, magno terrore perculsus sum. Me puero, non erat meae consuetudinis cicadas digitis tenere, amico autem meo, cui nomen est Ivan, fortasse Ivan Terribilis, ne timeam nunc eum ita, ista de causa, appellare, cum cicadis earum filo summae tenuitatis colligaret corpus ut iiscum volantibus inambularet quacumque sibi liberet, hoc erat gaudio. Scio hodie haec vituperanda esse. Ut cicadam e cenatione eicerem et iterum legerem, quid facerem? εὕρηκα! Cogitavitne olim aliquis de hoc? Sciuntne omnes me excepto methodum istum abigendi cicadas ingentes a domibus nostris? Aperui ostium quod ducit nos ad alam anabathri electrici ante domum meam et accendi alae lampadem electricam, dein magna cum patientia ad ostium permansi sperante cicadam exituram esse et, ut nos homines, ad Lucem quam celerrime prodituram esse. Sic fuere eventa.