DE COLORIBUS VERBORUM
(Rodrigo Peñaloza, 2013)

Cura ut verba tua coloribus spargas. Amatorio verbo ruber tribuendus color est, exsultanti flavus, blando flammeus, solanti fulvus, placido caeruleus, lenitati roseus, amicitiae coelestis arcus. Qualis tibi irae color? Qualis indifferentiae? Imperandum est tibi ut albissimis litteris in epistularibus chartis candidis cogitationes tuae arcanae sensusque peniti reconditi scribantur. Aliquid si timebis, tremulis scribes litteris. Litteris subcaeruleis effusisque utere ut sciam te in solitudine esse. Ut vox fuerit tua aut animosa aut timida, aut cita aut tarda, ita sit litterae tuae aut magnae aut parvae, aut angustae aut longae, ut multum in animum tuum intellegam. Quomodo legam haec verba? Vera ut haec sint, quantum integritatis consuetudini nostrae erit? Si aliquando autobiographiam tui scribas secundum haec consilia prudentia et eam deinde mihi mittas, valde gaudeam me litteras tuas ita lecturum esse atque optime intellegam vitam tuam tam pulchram fuisse quam pulcherrimam Vincentis van Gogh picturam.