DE CONSOLAMENTO MORE CATHARORUM
(Rodrigo Peñaloza, 2014)

Florente aetate, ut fieri solebat altero quoque mense, iter Brasilopoli comitatus faciebam Anapolim, ut leprosarium quoddam rurale convenirem. Ibi, cum populo ignaro et erroribus caecato lepra esset morbus nauseosus metuendusque, multi erant leprosi a suis praetermissi atque derelicti in perpetuum. Quondam senex quidam leprosus aetateque gravis, oculis lacrimantibus sed corde felice, mihi fassus est se praetermissum esse sextum decimum annum agentem a matre, quae ei pollicita est reventuram esse octavo quoque die ut filium consolaret. Sed mater eius non amplius regressa est, itaque, nunquam regressando, eum dereliquit in perpetuum. In illis adventis, humanitate praebebamus curam, colloquebamur cum omnibus, praesertim cum illis qui colloquio omnium carebant, et extremo die consolamentum more catharorum adhibebamus. Praecipti iam die, quanquam putarem me leprosos consolavisse, animo comprehendebam me quidem iis consolatum esse.

_____________
Nexus ad musicam catharam nomine “Bondadosa mía”.