Antigone.

DE MALO IUDICIO IN TRAGOEDIA GRAECA: QUAE SINT PERSONAE GERENDAE AB ALEA ET IGNORANTIA?
(Rodrigo Peñaloza, a.d. XVI Kal. Febr.)

Tragoediae graecae ex more in Magnis Dionysiacis, graece τὰ Διονύσια, in honorem dei Dionysi Eleutheros agebantur. Tragoedia in partes quinque divisa erat: prologus, parodus (πάροδος, chori ingressio), episodia et stasimon (ἐπεισόδια, στάσιμoν, quae vicissim erant agendae), et exodus (ἔξοδος). Versibus erant pedes proprii. Cum hic putem aleam et ignoratiam tragoedos quoque esse, usus sum praepositione “ab” in inscriptione huius scripti.

Quid sit tragoedia? Ab Aristotele, cuius definitionem puto esse optimam, in Poetica, 1449b.24, tragoedia his verbis designata est, Ἔστιν οὖν τραγωιδία μίμησις πράξεως σπουδαίας καὶ τελείας, μέγεθος ἐχούσης, ἡδυσμένωι λόγωι χωρὶς ἑκάστωι τῶν εἰδῶν ἐν τοῖς μορίοις, δρώντων καὶ οὐ δι᾽ ἀπαγγελίας, δι᾽ ἐλέου καὶ φόβου περαίνουσα τὴν τῶν τοιούτων παθημάτων κάθαρσιν, latine, “Tragoedia enim est actionis gravis confectaeque imitatio, cum magnitudine, ornata, cum ornamentis in omnes partes eius distributis, non per narrationem sed pietatem et terrorem excitans purgationem harum passionum”.

Error atque malum iudicium magnis ponderis erat conceptus apud tragoediographos. Nobis malum iudicium est malum iudicium tantum, graecis autem id varie significatum est.

Primo, hamartia (ἁμαρτία) significat malas illas res probabiles quae iudicium rationale ex scientia omniorum elementorum causalium consequuntur. Id igitur est illud quod statistici risk anglice appellant seu, latine, aleam. Hamartia non est error moralis, tantummodo mala consequentia ex iudicio rationali. In Poetica, II-13 [1453a] dixit Aristoteles, “Re vera necesse est ut mutatio ne ab infelicitate ad felicitatem adveniat, sed, contrarie, a felicitate ad infelicitatem, non perversitate, sed magna hamartia” (Ἀνάγκη ἄρα τὸν (…) μεταβάλλειν οὐκ εἰς εὐτυχίαν ἐκ δυστυχίας ἀλλὰ τοὐναντίον ἐξ εὐτυχίας εἰς δυστυχίαν μὴ διὰ μοχθηρίαν ἀλλὰ δι᾽ ἁμαρτίαν μεγάλην (…)).

Stagirita ibi non generaliter locutus est, epithetum enim “magna” significat eum aliam speciem malae consequentiae in mente habuisse, de qua locuturus sum.

Secundo, erat graecis terminus atychēma (ἄτύχημα), qui significabat errorem involuntarium ex causis inconsideratis. Haec erroris figura agnoiam (ἄγνοια) esse dicitur vel ignorantiam a statisticos hodiernos. Ignorantia etiam a statisticos incertitudinem inponderatam (anglice nonprobabilizable uncertainty) appellatur vel incertitudinem knightianam. Secundum Scientiam Epistemologiae, ad ignorantiam pertinent mala iudicia cuius elementa causalia homini agenti non solum incognita sunt sed etiam ipsum haec ignorare est homini agenti incognitum. Ut paucis verbis multa amplectar, iudex ignorat modo knightiano si nesciat et nescire quoque nesciat. Sub ignorantia calculos probabilitatum subducere non est possibile. Cum de omnibus consequentiis ex iudicio suo ponderare non possit, homini impossibile est adscribere probabilitates ad omnes consequentias ponderandas. Ergo atychēma est malum iudicium per se rationale, uno adspectu finito in mente hominis, sed irrationalis sub ambitu cosmico infinito. Si protagonistae tragico iudicum grave diis (vel ordini cosmicae incognitae) esset, tragoedia accidebat. Cum hanc ordinem ignoravisse ignoraret, tragoedia erat protagonistae eventus omnino necopinatus. Apud statisticos, haec res necopinata anglice surprise esse dicitur. Terminus graecus tychē (τύχη) est latine fatum vel fortuna, athychēma igitur, cum praefixo negationis “a-“ componitur, significat illud quod est necopinatum.

Ultimo, adikēma (ἀδίκημα) est malus eventus consequens ex iudicio immorali seu vitio, de quo hic non scribam.

Igitur, quod attinet ad varias consequentiae figuras, ex quibus hodierne statisticos de duobus tantum putant, de cogitata et de inopinata, ex quo supra dixi potest confici graecos antecessisse tragoediis statisticos hodiernos.