DE METAPHORIS BELLICIS IN MEDICINA GRAECA
(Rodrigo Peñaloza, mense februario MMXV)

Quod attinet ad metaphoras in medicina graeca, modus considerandi artem medicinae apud medicos graecos non praeterendus est. Signi morbi morbique ipsi fere significantur vocibus pertinentibus ad bellum, pugnam et vim. Exempli gratia, tormina intestinorum significantur torque maligna (στρόφος). Morbi oppugnatione in aegrum (ἐπίθεσις, ἔφοδος), qui dolorem movent sicut punctus ac foramen (δακνώδεις) et, dum aeger dolens (κάμνειν) cruciatur (ἐπιτείνεσθαι), aegrum magna vi expugnant (ἐπιλαμβάνειν). Patet hoc modo dicendi medicinam medicis antiquiis graecibus bellum in morbum fuisse.

Magis de his rebus in capitulo “Technical language: science and medicine” vicesimo tertio a Francesca Schironi scripto legere potestis in libro A Companion to the Ancient Greek Language ab Egberto Bakker et aliis edito anno MMX.

Show your support

Clapping shows how much you appreciated Rodrigo Peñaloza’s story.