DE MONADE
(Rodrigo Peñaloza, MMXIII)

Multi ad litteram interpretati sunt quod Pythagoras dixerat per symbola. Fortasse pythagorici quoque locuti sunt per symbola et, contra, nos omnes hodierni ad litteram eos interpretamur. Nescio utrum sit veracior. Tantum Monas vel ἥν πρῶτη, cui symbolum est numerus 1, est omnino simplex. Secundum Pythagoran, ἀριθμός vel numerus est series mobilis quae e Monada effluit. Iamblichus, in Theologia Arythmeticae, in capitulo primo de Monade, μονάς ἐστιν ἀρχὴ ἀριθμοῦ, θέσιν μὴ ἔχουσα· λέγεται δὲ μονὰς παρὰ τὸ μένειν, dixit, id est, ordinem non habendo, Monas est principium numeri, appellatur enim Monadem propter permanentiam. Praeterea, Iamblichus etiam dixit in libro illo ὅτι τὸ τῆς μονάδος σημαντικὸν χάραγμα σύμβολόν ἐστι τῆς τῶν ὅλων ἀρχικωτάτης, καὶ τὴν πρὸς τὸν ἥλιον κοινωνίαν ἐμφαίνει διὰ τῆς συγκεφαλαιώσεως τοῦ ὀνόματος αὐτῆς· συναριθμηθὲν γὰρ τὸ μονὰς ὄνομα τξα ἀποδίδωσιν, ἅπερ ζωδιακοῦ κύκλου μοῖραί εἰσιν, id est, signum quod Monadem vel Unum indicat omnium rerum principium est, et is monstrat quomodo figuratur a Sole per summam nominis eius, verbum enim μονάς, numeris additis, est 361, numerus graduum zodiacalium. Numerus 1 igitur figuratur circulo, unica figura geometrica quae manente se movet et se movente manet, ergo symbolum perfectionis divinae. Numeri igitur sunt, Pythagorae, symbola cogitationum metaphysicarum, non tantum quantitatum.

Show your support

Clapping shows how much you appreciated Rodrigo Peñaloza’s story.