John Ottis Adams (1851–1927) : In poppyland.

DE VIA CARITATIS
(Rodrigo Peñaloza, 14-VI-2016)

Ut de natura imperfectionum humanarum locuti simus, necesse est de hominum perfectorum vita in mundo perfecto considerare. Contendimus ut humanitas et intelligentia expoliantur, potius potentiae illae animarum nostrarum quas habitu et perpetua voluntate utiles putamus esse ad societatem conservandam non tantum inter homines sed etiam inter ipsos et Deum.

Si perfecti essemus in mundo perfecto, iustitia non esset, nulli enim errores rectificandi. Neque fortitudo, nulli enim timores cohibentes voluntatem assentiendi rectae rationi. Neque temperantia, nulli enim appetitus naturae bestialis quorum immoderatio esset nobis perditioni. Neque prudentia, nulla enim pericula occulta quae potentiae cognoscitivae essent putanda.

Quid est, inquam, quod fidem habeamus, si credere neque caritatem humani generis habere, nihil est? Quid est quod spem habeamus, si, felicitate futura iam praesente, nulli sunt indigentes felicitatis futurae quibus opem ferre possumus? Quid est quod caritatem, virtutum nobilissimam, habeamus, si apud perfectos in perfecto mundo miseri non sunt?

Perfecto lux iam non placet si ille tenebris iam non constringitur; ei tolerantia non est levamento si alii ei non sunt molesti; patientia iam non est postulanda, si tempus non est patiendum; ei magnus animus non floret si ille metu iam non obruitur. Si perfecti essemus in mundo perfecto, nihil aliud essemus quam negatio omnium virtutum quas putaremus maximas in apice perfectionis quaerendae. Omnes animae virtutes morales quas, subiciendo egoismum qui in via nostra imperfectionum nobiscum ambulat, quotidie paulatim meliores facimus, subito nihil essent cum perfectiones suas attingerent.

Egoismus atque φιλαυτία, natura, nobis est fons imperfectionum et negatio caritatis, ἀγάπης. Non de amore sui loquor, hic nam appetitus necessarius est ad vitam tuendam, sed de inclinatione vitiosa ad despiciendum alios, de absentia compassionis, ut nos docuit Max Scheler. Non alio modo egoismus putabitur. Intolerantia, discordia et bellum oriuntur ab egoismo, qui est causa quare ignorantia perseveret apud populos et scientia non inferatur. Eius opera amor corrumpitur zelotypiae felle et cupiditatibus obsidentibus, omnes aegritudines nascuntur, seu corporis seu animi. Per eum mali habitus ducuntur etiam verborum gladius et negligentia curae. Eo aluntur ac sustinentur reincarnationes hominis dissipatae iisdem vitiis pristinis.

Num, imperfectione nostra parvisque beneficiis quae passim tribuimus illis qui nobiscum ambulant via cosmica, refertiores sumus virtutibus quam perfectissimus homo in perfecto mundo? Minime! Quomodo expediamus hunc nodum, qui ex essentia perfecti in perfecto mundo negationem ipsius perfecti extrahit?

Oportet homines perfectos descendere ad imperfectos mundos et virtutes colere apud imperfectos homines, carentes caritatis eorum, in imperfectis mundis, ut nodus expediatur et dilemma solvatur. Id quod perfecto est solutio dilemmatis nobis est cura imperfectionum, id quod ei est natura modus vivendi nobis est natura persequendum. Depressione egoismi et levatione magnanimitatis perfectionem cupimus animae, altam indolem. In donatione perenni, in abrogatione egoismi, salvis necessitatibus vitae, sita est mutatio moralis animae.

Caritate omnes occasiones benefaciendi continentur. Cum aliquis silentium mavult quam contumeliam, ibi caritas, moderate docere quam superbe tacere, ibi caritas, cum audit lamenta, dividit panem et grato animo subridet, ibi caritas. Solet eam et in mirabilissimo sacrificiorum vitae et in humilima benignitatum quotidianarum esse. Ut dixit Paulus in Epistula Prima ad Corinthios, 13:1, “Si linguis hominum loquar et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens”. Si caritatem non habemus, nihil aliud quam sonus impermanens ephemerusque summus, ubicumque simus, sive in perfecto sive in imperfecto mundo, quia via caritatis est unus cursus vitae proferendus ut vox amoris vibretur.

One clap, two clap, three clap, forty?

By clapping more or less, you can signal to us which stories really stand out.