FABELLA SEPULCRALIS
(Rodrigo Peñaloza, Oct., 2013)

Viduae filius illo mane indutus est magna cum cura. Mater senex, cum filium videret paulo ante meridiem, horam incipiendi labores, ad laborandum proficiscentem, “Cur tunicula hac nigerrima et hac fascia collari nigra te induisti, mi fili? Cur uteris his calceis nigris? Cur hac tunica interula albissima te hodie induisti? Prosequerisne alicuius exsequias?”, inquit, cui blanditia is, subligaculum magistris suum disponente, “Ita est, mater”, dixit. “Quis sepultandus?”, inquit vidua corde angusto, dein “Cuius hoc funus est, mi fili?”. Post longum tempus, ut silentium finem haberet, viduae filius, “meimetipsius”, fassus est.

One clap, two clap, three clap, forty?

By clapping more or less, you can signal to us which stories really stand out.