“Consistere et Secum Morari”: De Animi Praesentia vel “Mindfulness” Latina

Justin Slocum Bailey Nos Ducit Per Exercitia Ad Animi Praesentiam Colendam Latinam

In Medias Res
Oct 1, 2019 · 7 min read

[Haec oratio habita est apud Living Latin in New York City Februario MMXIX.] [This lecture was given at Living Latin in New York City in February 2019.]

Argumentum: Nemo fere est quin his ultimis annis vulgatam vocem Anglicam ‘mindfulness’ audierit, quam Latine ‘animi praesentiam’ vel animadversionem reddere possumus. Nuper autem rationes repperimus quibus talis animi praesentia non solum ad sanam mentem corpusque sanum, verum etiam ad linguas discendas docendasque — auctis guadio tranquillitate facilitate — facere posset. Quas rationes paucissima per praecepta, plurima tamen per exempla ostendemus, probabimus, laudabimus, verbis freti sapientium cum veterum tum recentiorum.


Bene. Salvete omnes. Primum vos invito ad spirandum. Bene, bene. Et spiritum ducite (hoc est inhalare), spiritum ducite, fortasse naribus (id est per nasum) et continete et emittite lente spiritum. Salve, domine. Iterum ducite spiritum et continete et emittite nunc desinite spirare. Pergite, pergite plus minusque eo modo spirare dum vos alloquor nescio an quibusdam curiis quibusdam negotiis, quibusdam difficultatibus obruamini. ergo quibusdam talibus negotiis, et officiis, difficultatibus et curiis interdum obruor. Fortasse nunc propter familiam domi relictam propter examen sive periculum academicum mox subeundum alicuius curae estis.

Fortasse hic esse et latine loqui et graece et latine legere et audire. Fortasse hoc ipsum curam quondam difficultates quasdam vobis praebet. Hoc fit; in hac autem sessione volumus considerare quomodo si animum intenderemus eis quae nunc sunt, eis quae sentimus, eis quae cogitamus, eis quae circum stant, quomodo inquam tales animi praesentia possit ad linguam latinam discendam et docendam facere. Quomodo praesentia (sive “mindfulness”) nos meliores discipulos et magistros meliores reddere possit. Primum aliquid de spiritu, de spirando dicere velle homines qui tales res indagaverunt, qui investigaverunt corpus hominis animadverterunt corpus quotienscumque spiritum duceret brevissime se accingere, se parare ad agendum, ad pugnandum, ad fugiendum, fortasse id est quotienscumque: in — quasi inspiramus potius inspirare est hoc facere.

Ergo quotienscumque spiritum ducimus corpus se parat ad agendum. quotienscumque spiritum emittimus corpus per id spatium temporis iterum quodammodo laxatur. Quare possumus, id est inde sequitur nos possit quasi consulto animum quodammodo mutare. Id est sine necesse est, nobis accingere — nobis necesse accingere, nos parare ad agendum. Si deest vis quaedam, vel si desunt vires nobis, possumus illum spiritum ductum, quasi producere, id est longiorem facere. Sin autem volumus maiore tranquillitate frui possumus consulto producere, protrahere, prorogare, extendere spiritum et sic animum paulo mutare. Ergo, conemur spirantes, nunc spiritum emissum paulo extendere. Id est brevius spiritum inducere, et longius, diutius, spiritum emittere.

Conamini.

Et miror tot vestrum iam clausis se oculo sed passim in alio mundo versari. Non solum miror, sed gaudeo et conabor etiam in aliis quibusdam exercitiis hodiernis hoc ipsum efficere videlicet ut sentiatis vos alias, alibi versari et illo loco frui, sed satis pro tempore.

Licet pergere spirare. Dum hoc faciam. Bene! Bene.

Ecce. Titulum inscriptum, consistere et secum morari, sumpsi ex epistula cuiusdam quam vobis mox monstrabo, sed, bene iam vobis descripsi scopum et finem huius non dixerim orationis — nam minime erit oratio — sed potius meditatio vel exercitatio mentis et quodammodo etiam corporis. Sed pergamus: pauci sunt quin audirent illam vulgatissimam vocem anglicam quae est “mindfulness”. Sed illa est difficilis definitu. Nonne? Sed quiddam me multo sapientiores iam conati sunt definire, illam vocem quod Diana Winston quae operam dat apud Universitatem Californianam Angelopoli sitam. Dixit ea: “Animi praesentiam nihil est nisi animum intendere rebus quae nunc sunt. Easque id est “eas res”, quae nunc sunt, curiose tranquilleque animadvertere.” Illa non scripsit latine. Ego verti ex lingua anglica et conatus sum eius sententias verbis latinis vestire. Sed quidam iam latine scripsit non de eadem re sed de simili qui in secunda epistula quam ad Lucilium scripsit:

“Affirmat primum argumentum compositae mentis.” Id est primum signum, primum indicium, summum documentum mentis compositae esse posse consistere et secum morari. Hoc valde placet id est quodcumque fit circa nos posse consistere et apud se esse quod placet. quidam paucioribus verbis rem sic definiunt: illam “mindfulness” esse sui spectationem. Nonne, solemus nihil nisi vitam agere; si possimus etiam quodammodo exire e nobis, recedere, retro ire neque decedere ut spero et quasi nos exstrinsecus spectare. Nonne haec est sui spectatio unde sequitur etiam spectatio aliarum rerum — rerum circumstantium et hominum circumstantium sive cognitionem sui et ego sum qui haec finxit. Nunc ergo paene statim transire volo ad primum tale exercitium, exercitium quo ut nihil videtur possumus nos animo incentiores fieri eiis quae sentimus sed etiam hoc ipso exercitio usi aures, mentes, animos discipulorum latinitate implere quod ut fiat — vos invito ut mente volvatis locum quendam quem maxime invisere vultis, vis locum cuius cupidissimi estis visitandi. Potest esse locus qui longe distat, hinc, potest esse locus prope nos situs, potest esse locus verus aut fictus. Potest esse alius planeta, luna, stella. Quidquid id est, ergo, eligite locum quendam. Habetisne? Bene.

Nunc lustrationem, id est iter, quoddam faciemus sensibus, quinque nostris sensibus. Ergo primum, quaeso, et licet oculos claudere, si vultis, licet etiam oculos non claudere, licet quasi in longinquum spectare, sed animadvertite, quaeso quae nunc auribus, auribus corporis audiatis, quae auditis? Fortasse flabellum, illud, fortasse voces, et quae sentitis corpore id est tactu. Nonne videmini omnes sedere? Ergo clunibus vel natibus tangitis, et fortasse tergo, tangitis sellas. Sentite haec. Fortasse etiam plantis pedum, haec pars est planta, nonne? Plantis pedum solum. Sentitis. Bene. Sed nunc, nisi iam feceritis, re vera suadeo vobis ut oculos claudatis et itinerarium mentis mecum faciatis. Fingite vos esse in illo loco antea excogitavistis. Et nunc oculis, non corporis, sed mentis, circumspicite. Fortasse secundae personae, persona singulari utar, id est te vos singulos alloquar. Fingite esse in illo loco quem antea eligisti. Quae videtis? Id est quas res videtis oculis mentis. Estne urbs? Videtis homines? Estne rus? Estne in montibus vel in mari? Circumspicite. Nunc quae auditis auribus mentis? Quae auditis? Estne summa tranquillitas, summum silentium? Fortasse sonum cuiusdam rivuli, fortasse autem strepitum turbae audis. Nescio. Conaris auscultare, audire id quod a te longissime abest. Potesne aliquid e longiquo audire? Nunc ad olfactum, quid olfacis, id est quid naso percipis: herbam, homines, cibum. Nunc pedibus mentis surgendum et cibus quidam quaerendus. Fortasse in urbe, in popina, in taberna, quadam, cibum invenire potes. Est tibi maxima pecunia, hoc exercitio. Potes emere quemcumque cibum volueris. Fortasse autem in campis, in silvis degis et potes ex ipsis arboribus vel ex fructibus capere poma quae gustes.

Nunc ergo nisi iam hoc feceris cibum gusta lingua mentis. Quid sapit? Estne dulcis? Estne amarus? Estne salsus cibus? Bene sapit. Utinam possemus diutissime manere in hac parte

exercitii, sed hoc non faciemus, id quod ultimum faciemus, in hoc exercitio est: iterum petere locum quendam magis quietum, magis tranquillum, et considere fortasse in scamno quoddam id est in sella, fortasse in gramine, in herba, fortasse in stirpe vel trunco arboris et lentissime animadvertite iterum eaque hic, Novi Eboraci, in amphitheatro Macnalliensi. Sita sunt quae hic auditis, quae hic tactu percipitis, fortasse quae vel quem olfacitis. Quaeso neminem gustatis inter hanc sessionem et tandem licet nisi quod multi vestrum iam fecisitis licet aperire oculos et animadvertere eaque hic et nunc sunt. Bene.

Bene. Ad quid prodest talis exercitatio, ad multa inquam. Nam, in primis potui et poterimus in sessionibus nostris in tali itinerario mentis multis vocabulis satis vulgatis ut id est efficere ut discipuli identidem audiant formas vocabulorum, formas sententiarum, syntaxin linguae latinae. Possumus etiam si voluerimus efficere ut discipuli vocabula experiantur quae ad, quoddam argumentum pertineant. Nonne, fortasse verba tractare volumus quae ad aedificia spectant. Bene. Possumus talia describere inter illam meditationem sic dicam fortasse rerum naturalium. Bene. Etiam ipsa tranquillitas, quae ex tali exercitio evenire potest, valde prodest et mox videbimus. Iam rogavi ad quem finem hac et talia faceremus. Quattuor breviter dicenda de utilitate talium rerum. Primum quo tranquiliores animo etiam corpore fortasse fuerimus discipuli, haec prima duo quae dicturus sunt pertinent ad discentes. Id est nos si discimus quo tranquilliores animo fuerimus aliquando vel sumus eo melius discemus. Et hoc iam plurimi qui in tales res investigaverunt multis exemplis comprobaverunt. Id est animi tranquillitate augeri memoriam, augeri facultatem ratiocinandi.

Etiam hoc homines talium rerum docti iam multoties comprabaverunt. agitur inter alia de illis quae anglice dicuntur “mirror neurons”, id est discipulos vel quem, quos vis spectantes, quasi inscii imitari solere animum eosque, qui se alloquantur. Sic possumus, interdum, non possumus subito omnes animos omnium discipulorum mutare. Nonne, ecce multi discipuli garriunt et nos tacemus et ergo propter illos “mirror neurons”. Hoc non dico, sed quod attinet ad, nescio, ad animum ad indolem conclavis scholastici. Nostra animae tranquillitas multa facit ad tranquillitatem discipulorum. Fortasse tu es magister et nunc mihi iusto dicere vis bene, sed difficile est aequo animo esse in scholis meis. Tibi credo, nam mihi quoque hoc interno difficile est, sed possumus reverti saltem ad illud spiritum, vel ad illum spiritum ductum et emissum et brevissime vel etiam diutius nihil conari, nihil animadvertere nisi spiritum doctum et emissum. Et sic animum quasi evellere ex rebus difficilioribus in se antequam responderimus.

Quod ego soleo, quod est cumque hoc necesse est, hos versus memorare sed quibusdam mutatis. Nunc est spirandum, nunc pede firmiter tangenda tellus. Vobis polliceor hoc multum prodesse exspectare, animadvertere quasi suum pondus in ipso solo, radices icere in solum, spirare et deinde pergere. Unum tantum exemplum, plurima alia exempla, bene propter tempus deficiens, plura non dicam de ultima re, quomodo cognitio iuvet — corripio sui — iuvet aliorum, sed volo vobis hunc librum commendare, id est satis similis non idem, Susanna Kaiser-Greenland scripsit hunc librum repletum sexaginta ludis et exercitiis similibus illi quod nos antea fecimus. Nonne de itinerario mentis, sane etiam plurima alia quae, magis vel quibus corpora, magis moveantur et exerceantur. Ergo suadeo vobis ut illum librum inspiciatis sane sunt etiam multa alia subsidia in reti omnium gentium quae gratis inspici possunt. Hunc librum non gratis inspicere licet. Sed est mihi exemplar, si quis perlegere vult. Nunc nihil restat temporis, ergo nihil restat nisi ut vobis quam maxime suadeo ut aequo animo sitis, praesertim cum Picum illum Mirandolam legatis.

Ergo gratias vobis ago quod venistis!

Justin Slocum Bailey (“Iustus”) docens apud LLiNYC 2019.

In Medias Res

A magazine for lovers of the Classics, published by the Paideia Institute.

In Medias Res

Written by

A magazine for lovers of the Classics, published by the Paideia Institute.

In Medias Res

A magazine for lovers of the Classics, published by the Paideia Institute.

Welcome to a place where words matter. On Medium, smart voices and original ideas take center stage - with no ads in sight. Watch
Follow all the topics you care about, and we’ll deliver the best stories for you to your homepage and inbox. Explore
Get unlimited access to the best stories on Medium — and support writers while you’re at it. Just $5/month. Upgrade