De Causis Loquendi Et Vertendi Saeculo XVIIIo Exeunte

Marie-Luise Reinhard De Loquendo et Interpretando In Aula Scholastica Docte Disserit

In Medias Res
Nov 16 · 8 min read

[Haec oratio habita est apud Linguam Latinam Vivam Novi Eboraci mense Februario MMXIX.]

[This lecture was given at Living Latin in New York City in February 2019.]

ARGUMENTUM: Sit sane nondum satis exploratum habeamus, quemadmodum linguam Latinam docuerint in scholis magistri saeculo XVIIIo et quas rationes suarum methodorum reddiderint, illud pro certo affirmare licet: indagare, quae methodi quibus de causis volventibus saeculis adhibitae sint, necesse est, quo melius faciliusque intellegamus, quanti docendi rationes nostri temporis aestimentur, ut sive ea insuper confirmemus scrupulumque ex nostro animo evellamus sive eas in dubium vocemus. Nondum satis patet quanti methodus Latine loquendi ad textus intellegendos facta sit, quantum construendo versum sit in vernaculum, quoties paradigmata verborum memoria tenta discipulis decantanda fuerint, quo modo haec etiam inter scholas iunctae et ad docendi artem redactae sint. De eis ut certiores fiamus, et paedagogos Germanos summi momenti opiniones eorum et methodos ope thesis doctoralis in lucem editae illius Bas van Bommel commendabo, priusquam quod neglexit amplius explicem has quaestiones afferens : Cur quantumque Latinitas viva floruit in scholis? Cur quantumque soliti sunt vertere ex Latino in vernaculum? Quem ad finem verterunt?

Magna omnino vis magnumque momentum positum est, audientes amplissimi, non modo in philologia, ad litteras degustandas, ad eas cognoscendas, ad eas penitus inspiciendas, verum etiam in methodis eas cognoscendi. Ponite vobis ante oculos omnes aetatis humanae partes, omnem publicorum temporum varietatem, omnes instituendae vitae rationes et vias animo et cogitatione percensete. Nullam omnino reperietis, quae non ita methodorum auxilio indigeat, ut eas, si quis sustulerit, solem ipsum de mundo sustulisse videatur. Eae methodi titulatione quadam honestissimae voluptates nos alliciunt ad linguam discendam.

Omnes aetates noverant ut in semente spes posita est, ita tota educatio classica, quae dicitur, a magistro pendet. Ut in caelo sereno posita spes sementis est, ita totius educationis classicae exspectatio ab aetate saeculo methodisque pendet. Sic intra trecentos quadringentosve annos factum est, ut methodi mutarentur. Hodie liquet certe discipulos nostros in scholis textus, ut eos intelligant, vertere e Latino sermone in vernaculum neque Latine iam loqui solent usque autem ad aetatem, qua illuministae, qui dicuntur, floruerunt Latine loquebantur. Conemur igitur cogitatione comprehendere qua de causa et quantum valuerint Latinitas viva et interpretationes saeculo duodevicesimo, saeculo, quo ineunte, lingua Latina, lingua franca universa omnium doctorum, paulatim suppleta est lingua Gallica, quin etiam vernacula, saeculo, quo vertente, enituit scientia rerum naturalium magis quam superioribus saeculis; saeculo, quo exeunte, cives et academici potestate impares putabantur, ut cives secus atque academici in medullam textuum haud penetrarent; saeculo, quo progrediente, finis communis totius societatis disciplinas continebat, ut discipuli de usu communi litterarum classicarum dubitarent; saeculo, quo tam noto, ad eam quaestionem alatam novi humanistae, qui dicuntur, responderunt doctrinam litterarum classicarum mentem ingeniumque quodam modo exercere; saeculo, quod iis verbis factis facile rerum originem in scholis vertendi ad textus intellegendos, id est, ut prorsus credamus, ab eo saeculo institutionem profectam esse ab arte grammatica et ab interpretatione constructa.

In hoc autem erramus, quod in scholis nemo iam Latine loquebatur. E contrario. Vobis hodie reserabo methodos traditas maioris ponderis, ope quarum magistri providebant, ut discipuli Latine discerent. Primum omnium igitur expositura sum, quo modo humanistae, qui dicuntur classici, Latine in scholis instruxerint, quos et Gesnerus et Gedicius et Basidovius vehementer aggressi sunt. Deinde omnia in conspectu ponam. Hac de causa ergo versabimur praesertim in regionibus orientalibus Germaniae, sed revertamur ad maiora. Quid hoc sibi vult esse humanista classicus?

Talis erat ut Sebastianus (vulgo Bas) von Bömel exprompsit Carolus Gottfriedericus Siebelis gubernans lycaeum in urbe Budissa, vulgo Bautzen, ecce A. Siebelis adsciverat modem ducendi Melancthonis, Lutheri, Curtii, sed etiam aliorum, qui iam aetate Renatarum Artium vigebant. Cum ergo ille mores tenuerit, ab eo orsura sum. Ergo Siebelis sicut omnes voluit humanistae classici primum bonos homines formare ope exemplorum, quae sumebat e textibus; aliis verbis legerunt omnes textus, quo melius se gererent. Eodem tempore oportebat imitari Latinitatem, quae dicitur classicam. Exemplum maximum pro certo habebatur Cicero ille, quippe qui iunxisset eloquentiam philosophiae et rei publicae. Ergo aemulabantur omnes scribendo dicendo quo magis penitus studiis humanitatis incumberent. Cum fuerit ergo hic finis summus, praetereo plura de momento, quod habuisse in promptu est facultatem Latine loquendi et artem oratoriam.

Quomodo vero discipuli linguam Latinam cognoverunt? Primum eruditi sunt aetate sex vel septem annorum in arte grammatica, hoc est regulas morphologicas deductas ediscere et nulla mora interposita verba inflexa decantare et quoties… ternas scholas ex decenniis in singulis septimanis. Ceteras scholas tum peregerunt vertendo e Latino in Germanicum et vice versa saepissime construendo. Peritia atque aetate provectis, tum constructio dictionum, Graece σύνταξις, explicabatur, primum Germanice, sed quo provectiores erant eo saepius tum etiam Latine. Domi ergo parabantur et vertebantur textus e lingua Latina. Omnino constat discipulos vertisse inter annum sextum et duodecimum aetatis ut argumentum Latine scierent. Lycaeum in urbe Budissa quasi schola bilinguium discipulorum erat.

Lingua Latina igitur valebat lingua universa aut franca in illa schola, licet sit iam minus quam aetate renatarum artium. Attamen aemulando a prima aetate molestiae discipulis exhibebantur. Quid tum factum est? Inspiciamus ergo quo modo Iohannes Matthias ille Gesnerus negotium susceperit illius asperitatis fugiendae. Erat ille gubernator scholae Thomanae Lipsiensis antequam ad munus professoris admotus est Gottingam, ubi insuper seminarium philologicum et magistrorum condidit. Ille maxime vituperavit, quod postea vocaret, psittacismum aut stuporem paedagocicum, id est, imitari quae non reapse mente concepta erant, dum, ut ait, “Otiosus igitur est praeceptor, sudant discipuli.” Generatim ergo voluit ille discipulos praeceptis grammaticis non iam laborare, sed exercitiis et usu quodam frui.

Accedit huc tum regulas summi ponderis “Prius intelligere discamus linguam, quam loqui vel scribere.” Sed quemadmodum tum hoc fieret? Institutione Latine illita, ilico postulavit a tironibus ut verba inflexa memoriae mandarent. Adiciebantur tum etiam adverbia cognoscenda antequam facilis textus, qui de quadam re nota agebatur, legeretur. Subolet iam nobis Gesnerum perspectum habuisse facilius textus intellegi si rebus memoria penitus conceptis novae res adiungarentur. Ulterius volebat… vertebant etiam e Latino in Germanicum, quia ex ipsa translatione cernerent statim, quam ad partem orationis, tempus, numerus, quaelibet vox pertineret. Eodem tempore, quo legebant, sed non solum res verbis attexebatur, sed etiam omnia nova discenda regulis iam pervulgatis attribuendae erant.

Arte grammatica igitur mediocriter accepta, et quam plurimo lecto, exercitia sequebantur demum velut vertere et revertere purae Latinitatis causa. Nam ille sprevit maxime barbariem semigermanicam, ut ipse dixit. Praeterea discipuli loquebantur Latine magistro semper praesente, quod Siebelis instar purum sermonem Latinum quaerebat nec tamen psittacos regularum expertes constructione generali dictionum carentes. Hic tum erat finis quidam: qui scribere aliena lingua vel loqui voluerit operam, quantum potest, dare debet, ut ea ipsa lingua statim cogitet. Tendamus Berolinum Fredericus Gedicius erat gubernator illius scholae Berolinensis, qui praesertim curabat cives, non solum academicos ut omnes addita textuum adirent brevioris spatio temporis.

Fama est eum, qui ut animam iuvenum formaret, item atque alii novi humanistae mentem studio litterarum classicarum acui putabat, praecipue arti grammaticae favisse. At immo… e contrario docuit ille iuvenes methodo sua, quam ipse vocavit “Lesemethode,” qua sicut Gesnerus res, quae tenentur iam, verbis peregrinis induit. Tum postulavit ut praeceptor textus praelegerit Latinos interpretatione Germanica apposita, quam discipuli simul, ergo textum Latinum audientes legerint.

Textu tum pluries lecto, praelecto, et interpretationes intellecto, magister inundavit tum Germanice, et postea etiam Latine, quae verba, cuique verbo quo haererent, et quas vires ea haberent. Eo tempore, etiam artem grammaticam strinxit conferendo linguam Latinam cum Germanica ita ut non quicquam ipse in medio poneret, explicaret, ergo quasi uteretur iam methodo nostra, quae dicitur inductiva. Pro certo etiam verterunt ut domi recenserent textus iterum. Denique consequebatur Gedicius summum finem, id est Latine loqui et disputari, quid duxit linguam Latinam dignam, qua sermones haberent docti. At monuit ne discipuli sermocinarentur nequiter et prave. Maluit eos sermone librorum, vulgo “Büchersprache,” argumentum proferre. Qua de causa etiam prohibuit quominus discipuli Latine loquendo discerent linguam Latinam ipsam. Fortasse ex ore eorum, qui in glottologia eruditi sunt, saltem temptatus illius Gedicii, mihi iam paene videntur fuisse “comprehensible input,” quod quippe, ut scitis, necesse est ut lingua quaeque discatur. Nam ille docuit multum legendo, quod continuo mente conciperetur.

Sed non modo Gesnerus et Gedicius reiecerunt illam methodum priscam classicorum humanistarum, sed etiam Iohannes Basidovius ille, qui eminuit in urbe Dessavia, vulgo Dessau. Et ille erat philanthropus qui arbitraretur totam eruditionem cuidam humanitati prodesse, et commercio urbano, comi, et iusto cuidam. Quamobrem condidit scholam nomine philanthropinum, cuius exemplo nonnulli magistri quoque utebantur Licet sit, educarentur discipuli in variis disciplinis, scientiis, linguis, litterae classicae semper multum valebant. Inde non secus atque Siebelis, Gesnerus, Gedicius spirabat Basedovius ad linguam Latinam universam francam omnium doctorum.

Image for post

Quamquam maxime respexit usum communem totius societatis, a praeceptoribus litterarum classicarum nihil poposcit, nisi ut textus intellegerentur. Ideo primam linguam necessariam duxit vernaculam, Gedicii instar, quo facilius res verbo annecteretur. Et ita quo modo ergo tum cognoverunt haec omnia, sex menses primum methodo naturali, quam vocavit et quam maxime dilexit, docuit iuvenes, ergo sicut Gedicius non pueros, ludendo Latine loquendoque. Exempli gratia, eis imparavit, ut quidlibet facerent. Nonne praesentimus nos methodum illam nostrae iam similem esse, quae praeterito saeculo vocata est “total physical response.”

Ergo tum post illos sex menses transactos, legerunt discipuli una cum magistro libros velut colloquia familiaria, chrestomathias, ergo textus selectos, et quandocumque fieri poterat sine ulla translatione. Tum demum quattor annis transactis, licuit praeceptoribus vias artis grammaticae tradere. Attamen methodus eius non nimis diu valuit. Nonnulli tantum eius locum occupaverunt, quia plerique usum quotidiani sermonis recusaverunt. Item respuerunt multi scientiam naturalium rerum, quam ille autem parem docendam credebat. Ceterum neque Gedicio contigit ut methodum suam divulgaret, quia multis hominibus videbatur nimis difficilis. Quamquam methodi novissimae, ergo vix in modum perduci potuerunt patet, quare et quantum momenti Latinas viva et interpretationes habuerint.

Antequam nunc finem faciam, argumentum breviter adstringam. Arcana, latebrosa textuum foras extulerunt aequales magistri diversis methodis. Cum abusum artis grammaticae imitationisque contemnerent, qua lingua disceretur et qualis invenire potuerat apud humanistas classicos sicut Siebelem, desiderio terrebantur Gesnerus, Gedicius, Basedovius ut impenetralia textuum pervaderent legendo, intellegendo, vertendo. Gesneri lectionibus praetendenda erat attamen quaedam notitia declinationum et coniugationumque priusquam discipuli tum legentes novas regulas talibus alligarent quales iam memoria tenebant. Et eo modo facilius vertendo textuum simul atque artem grammaticam mente complectarentur. Gedicius autem modo legendi peritiores informavit in arte grammatica, quam antea omnino neglexerat, si fieri poterat.

Ut ergo brevi incidam, secundum eius “Lesemethode” contigit ut Latine disceretur et textus intellegerentur, magistro praelegente, convertente, fortasse textu apposito et sermonibus comparatis. Tamen secus atque Siebelis et Gesnerus non coepit a declinationibus*. Uterque eorum secutus est Siebelem, quatenus non modo e Latino in Germanicum vertere discipulos volebat, sed etiam Latine loqui elocutione, qualem ex libris ipsis exhauserant, cum in abdita linguae Latinae permanavissent. Modo Basedovius ille ausus est discipulos legendo, loquendo, ludendo erudire in litteris classicis usu sermonis quotidiani. Patet autem omnes vertisse ad textus intellegendos partim ad linguam discendam, sed Latinitas viva habebatur in primis finis summus, quasi lingua universa, ergo franca, revivisceret. Saeculo Latinitati omnino tam infestivo, Latine loqui voluerunt magistri suos discipulos, ut hodie nobis totae causae scrutandae sint, cur praesertim magistri in stupore paedagogico, psittacismo odioso perseverarent.

Aliis verbis, cum ad perfectam methodum consequendam necessariam quandam praecursionem adhibeat historia docendi. plura indaganda erant, quae quibus de causis mutata sint an non. Finem dicendi nunc demum faciam, quae a tot tam praeclaris oratoribus audientibus etiam tanta benignitate audita fuerim; magnum mihi non huius modo laboris sed totius ante actae vitae fructum hodierno die vestro singulari beneficio videor consecuta. Dixi.

Marie-Luise Reinhard main’s interests are Classical studies, especially Latin pedagogy and its history, as well as being a professional contralto and mezzo-soprano. Her interest in the history of classical scholarship led to her Ph.D. project on Johann Matthias Gesner’s (1691–1761) theories of Latin pedagogy, supervised by the philologists Christine Walde (Mainz) and Fabio Stok (Rome) and funded by a scholarship from Tor Vergata University (Rome).

In Medias Res

A magazine for lovers of the Classics, published by the…

In Medias Res

Written by

A magazine for lovers of the Classics, published by the Paideia Institute.

In Medias Res

A magazine for lovers of the Classics, published by the Paideia Institute.

In Medias Res

Written by

A magazine for lovers of the Classics, published by the Paideia Institute.

In Medias Res

A magazine for lovers of the Classics, published by the Paideia Institute.

Medium is an open platform where 170 million readers come to find insightful and dynamic thinking. Here, expert and undiscovered voices alike dive into the heart of any topic and bring new ideas to the surface. Learn more

Follow the writers, publications, and topics that matter to you, and you’ll see them on your homepage and in your inbox. Explore

If you have a story to tell, knowledge to share, or a perspective to offer — welcome home. It’s easy and free to post your thinking on any topic. Write on Medium

Get the Medium app

A button that says 'Download on the App Store', and if clicked it will lead you to the iOS App store
A button that says 'Get it on, Google Play', and if clicked it will lead you to the Google Play store