De Lingua — Membro, Modo Loquendi, Opereque Erasmi

Nobis Per Erasmum Terentius Tunberg Multifariam Significationem Necnon Magnam Linguae Potestatem Monstrat

In Medias Res
Nov 27 · 8 min read

[Haec oratio habita est apud Linguam Latinam Vivam Novi Eboraci Februario MMXIX.]

[This lecture was given at Living Latin in New York City in February 2019.]

Argumentum: Nonne lingua est membrum corporeum? Sed etiam per linguam et per os quasi quaedam porta ad mentem praebetur, vel quaedam fenestra per quam hominibus extra positis licet animum loquentis quodammodo intueri. Nam linguae ope et auxilio mentis cogitationes verbis velut vestimentis vestiuntur et in publicum exeunt. Sic veteres Romani putasse videntur, quippe quos sciamus artem oratoriam magni aestimasse. At quod fit, si lingua munere suo non bene fungitur, si lingua est fallax, mordax, mendax? Erasmum Roterodamium interrogemus, qui diatribam longam scripsit, quae Lingua inscribitur…


Gratias…. Quidam adhuc venire videntur: ergo per punctum temporis exspectabo, quia nolo statim incipere. Bene. Bene. Exspectabo.

Lingua mendax et dolosa
Lingua procax, venenosa
Lingua digna detruncari
Et in igne concremari…

Omnes una!

Lingua mendax et dolosa
Lingua procax, venenosa
Lingua digna detruncari
Et in igne concremari…..

Hine versus sunt ab Erasmo compositi? Minime! Minime gentium! Hi versus sunt saeculo duodecimo post Christum natum compositi — hoc est, illo aevo, quod Medium vocatur. Et hi versus proficiscuntur procul dubio ex ratione cogitandi, quam crebro in litteris Latinis antiquis et praecipue Christianis cernere — videre — possumus. Secundum hanc rationem cogitandi omnis linguae intemperantia vehementer reprehenditur. Ipsa lingua habetur tamquam res fallax, mordax, mendax.

Sed quomodo lingua ipsa potest esse mendax? Mens hominis, qui loquitur, est mendax! Lingua tantum est membrum corporeum. Sane translatio quaedam — sive metaphora — his omnibus in locis est conspicua: translatio antiquissima, translatio litteris tam Latinis quam Graecis frequentata. Nam lingua ponitur pro mente hominis, qui loquitur: ponitur nonnumquam pro serie verborum, quae ex ore hominis in publicum mittuntur: ponitur denique pro ipsa eloquentia. Sed hae notiones, haec omnia argumenta fuse tractantur in quodam opere non Medio illo Aevo, sed Aetate Litterarum Renatarum et ab ipso Desiderio Erasmo anno millesimo quingentesimo vicesimo quinto composito. Hoc opus Lingua inscribitur.

Hoc opus, quod in genere declamatorio videtur esse collocandum, nequaquam inter opera Erasmica palmaria et bene nota numeratur, etsi aliae Erasmi declamationes, velut Laus Stultitiae et Querela Pacis, non solum hominibus eruditis innotuerunt, sed etiam locum inter monumenta litterarum ab omnibus gentibus condita eximium — clarissimum — habere videntur. Minime autem mirum, si Lingua a multis hominibus eruditis neglegitur. Sermo Erasmi in nonnullis huius operis locis videtur parum pressus, redundans, superfluus: fluit quoque eius tractatio et aegre finibus cohibetur. Dixerit forsitan quispiam Erasmum ipsum esse loquacitatis accusandum! Sed Erasmi Lingua nobis minime spernenda videtur. Nam Erasmus ut quaedam capita, quibus numquam fortasse ultimam manum (ut aiunt) imponere potuit, oscitanter et sibi nullum modum statuens videtur scripsisse, ita alios locos argute, callide composuit. Sententias multorum auctorum Graecorum et Latinorum, sententias etiam ex Vetere et Novo Testamento Christianorum excerptas, quae omnes ad linguam et ad eius usum pertinent, tractat, sua ratione interpretatur, et in novam quandam viam deflectere conatur. De hac via, quam Erasmus noster munire vult, paulo postea dicemus.

Veteres Graeci et Romani alius aliter de lingua deque eius potentia disseruerunt. Quis est quin sciat apud Homerum eloquentiam magni aestimari? Romani antiqui quoque vestigiis Graecorum insistentes eloquentiam haud minoris aestimabant. Apud Romanos, ut scitis, oratores et ars oratoria magni aestimabantur — bene audiebant. Etiam civitates hominumque consociationes, si Ciceronem in exordio librorum De inventione scriptorum disserentem audire volumus — hae consociationes, hae civitates quodammodo ex eloquentia et potentia linguae sunt exortae. Audiamus Ciceronem:

Fuit quoddam tempus, cum in agris homines passim bestiarum modo vagabantur et sibi victu fero vitam propagabant nec ratione animi quicquam, sed pleraque viribus corporis administrabant… Quo tempore quidam magnus videlicet vir et sapiens cognovit, quae materia esset et quanta ad maximas res opportunitas in animis inesset hominum, si quis eam posset elicere et praecipiendo meliorem reddere; qui dispersos homines in agros et in tectis silvestribus abditos ratione quadam conpulit unum in locum et congregavit et eos in unam quamque rem inducens utilem atque honestam primo propter insolentiam reclamantes, deinde propter rationem atque orationem studiosius audientes ex feris et inmanibus mites reddidit et mansuetos… Age vero urbibus constitutis, ut fidem colere et iustitiam retinere discerent et aliis parere sua voluntate consuescerent …. qui (id est — quomodo) — qui tandem fieri potuit, nisi homines ea, quae ratione invenissent, eloquentia persuadere potuissent?

Haec Cicero de origine civitatum… Idem Cicero — cogitationibus videlicet quorundam Graecorum fretus — homines ab aliis animalibus maxime duabus rebus, ratione et oratione, distare non semel dicit. Itaque artes liberales et studia humanitatis, quae praecipue ex grammatica, rhetorica, dialectica constare putabantur, cum ab aliis scriptoribus Romanis, tum praecipue ab ipso nostro Cicerone laudantur et commendantur. Homines his artibus exculti, artibus, inquam, quae vi verborum et linguae nituntur — homines his artibus exculti quodammodo humanitatem suam excolere et posse etiam humaniores fieri putabantur. Sed linguae potentia est res anceps et lubrica — ambigua quidem. Ciceronem iterum in eodem librorum, qui De inventione inscribuntur, exordio loquentem audiamus. Haec sunt quoque verba Ciceronis:

Ac primo quidem sic et nata et progressa longius eloquentia videtur et item postea maximis in rebus pacis et belli cum summis hominum utilitatibus esse versata; postquam vero commoditas quaedam, prava virtutis imitatrix, sine ratione officii dicendi copiam consecuta est, tum ingenio freta malitia pervertere urbes et vitas hominum labefactare assuevit.

Lingua est res validissima — certe — sed quomodo usurpetur, et in quam partem adhibeatur, ex mente eius, qui loquitur, omnino pendet. Itaque iam apud scriptores antiquos non quilibet homo facultate loquendi praeditus potest orator nominari et nuncupari. Loquentia (ut ad verba Plinii confugiam) non est eadem atque eloquentia. Orator igitur non tantummodo est dicendi peritus, sed vir bonus et dicendi peritus. Et haec sane sunt verba notissima Quintiliani. Lingua male ab hominibus adhibita saepe a scriptoribus cum Latinis tum praecipue Graecis reprehenditur. Tot sunt scriptorum antiquorum loci, quibus garrulitas, linguae intemperantia, calumniae castigantur, ut dies me deficiat, si hos locos etiam memorare coner. Non conabor. Sed Plutarchus… Plutarchus, ut unicum scriptorem Graecum exempli causa memorem, non semel in Moralibus suis ostendit quam inepti, quam futiles sint homines loquaces, quam efficaces sint homines taciturniores — praecipue Lacedaemonii (nonne?). Erasmus haec omnia argumenta, has omnes cogitationes tam diversas in declamatione, quae Lingua inscribitur, amplecti videtur. Initio quidem operis omnia vitia, omnia damna, omnia detrimenta quae ex lingua male adhibita oriuntur, multis modis recensentur et tractantur.

Erasmus fabulas antiquorum ad propositum suum accommodat, immo aliquando etiam detorquet. Etiam — quasi praeteriens — in clericos et monachos corruptos, qui male loquentes praecepta Christi neglegere videntur, vehementer invehitur. Erasmus propter talia dicta non semel in difficultatibus quibusdam versatus est, de quibus non est integrum nunc loqui. Quosdam vestrum puto legisse carmen epicum, quod Lucanus De bello civili scripsit. Nonne? Hoc carmen est satis bene notum. Memoro hoc carmen, quia hoc est exemplum cuiusdam calliditatis, quam in hoc opere Erasmi nonnumquam videmus. Ibi, in carmine Lucani — in libro nono huius carminis — Cato depingitur verbis, qui legiones suas per tesca deserta Africae ducit. Lucanus poeta in descriptione serpentium diligentissime versatur — nimis diu… Erasmus — in descriptione serpentium, inquam, quarum morsibus et venenis milites Romani pessime affliguntur — Erasmus in Lingua sua easdem serpentes, eosdem morsus, eadem venena ita describit, ut unum quodque ex his malis cum quadam noxa comparetur, quae ex lingua male adhibita proficiscitur. Aptissime quidem! Erasmus inquit: “Nihil inter homines mala lingua nocentius: nihil eadem salubrius, si quis, ut oportet, utatur.”

Medio in opere — et loquor sane de Lingua nunc, non de operibus Lucani, neque de Cicerone — medio igitur in opere argumentum mutatur, ubi Erasmus incipit indicare quibus modis possimus detrimentis, quae e linguis pravis oriuntur, efficaciter mederi. Cum multa de his remediis dicit, tum etiam quasdam regulas et praecepta proponit: et haec operis pars nonnullius est momenti, quia nihil simile apud auctores eiusdem aetatis invenitu — apud auctores Latinos eiusdem aetatis invenitur.

Ut dixi… proposuit — proponit quasdam regulas et praecepta, quibus homines urbanius et prudentius inter se colloquia habeant. Has regulas quominus etiam breviter attingam, angustiis temporis impedior. Sed reapse vult homines non tantum bonas orationes habere, sed urbanius inter se colloquia habere. Erasmus denique de beneficiis disserit, quae ex lingua bene adhibita oriuntur. Nunc sane de oratore eloquenti loquitur, qui est vir bonus, qui omnibus hominibus prodesse vult, et est omnibus artis rhetoricae et disciplinarum liberalium praeceptis perbene instructus. Et Erasmus haud multo aliter atque Cicero, etsi aliis verbis, eloquentiam cum arte civitates regendi coniungit. Haec sunt verba Erasmi: “Quid est praeclarius quam extructa civitate homines ferarum vitu viventes” — dixi — “ferarum ritu viventes in legum moenium religionis ac fortunarum societatem redigere, et ex hostibus reddere cives? Hoc … non alia re magis praestatur quam placidā linguā, … sed eadem lingua demolitur quod extruxit, si sese verterit ad nocendum.”

Iam hanc sententiam vidistis apud Ciceronem. Argumentum autem in huius declamationis termino iterum videtur mutari, ubi Erasmus summam verbi potentiam laudat — summam verbi et linguae potentiam laudat, quae sane est in verbo Dei posita.

Terentius Tunberg apud LLiNYC docens.

Haec igitur declamatio, quae Lingua vocatur, videtur esse quodammodo coniungenda cum alio Erasmi opere, quod Ecclesiastes nominatur, ubi Erasmus praecepta et regulas proponit, quibus sacerdotes artem orationes sacras componendi discant. Propositum igitur Erasmo est quodammodo idem quod fuit Ciceroni. Et Cicero et Erasmus oratores instituere et informare volunt, qui eloquentia ad utilitatem rei publicae provehendam scite, bene utantur. Hem….Sed in Erasmi mente ecclesia Romana et universalis est res publica verior — verior, inquam, quam ullius regis vel dynastae dicio, etiamsi Erasmus reges et dynastas diligenter colebat et mulcebat, quia ex his hominibus patrocinium et pecuniam accipere solebat. Sed tali modo de ecclesia Romana cogitans Erasmus similior fuit quorundam philosophorum, qui Medio illo Aevo floruerant, quam quorundam Erasmi aequalium, qui novis modis de civitatibus praecipere coeperunt — de civitatibus regendis et instruendis. Attamen Erasmus etiam oratores Romanos et Graecos, homines videlicet paganos vel ethnicos (ut verbo Christianorum utar) scientiam necessariam et artes necessarias rectoribus huius reipublicae universalis praebuisse et tradidisse semper putabat, et in hac re Erasmus similiter cogitasse videtur atque nonnulli eius aequales, qui novam institutionem, educationem oratoriam et civilem propagare studebant: et hi praeceptores vocantur humanistae, et vocabantur eodem modo — illo tempore. Opus igitur Erasmi, quod Lingua inscribitur, est praecipue illis hominibus scrutandum et inspiciendum, qui plura discere cupiant de cultu civili et de cultu rei sacrae, qualis aetate litterarum renatarum exstitit. Sed nequaquam — hoc opus nequaquam est spernendum praeceptoribus linguae Latinae et litterarum Latinarum, dummodo inveniatur quidam editor, vel, ut ita dicam, expilator, qui locos utiles et aptos ad usum scholasticum inveniat, hos locos paret et commentariis instruat. Dixi.


In Medias Res

A magazine for lovers of the Classics, published by the Paideia Institute.

In Medias Res

Written by

A magazine for lovers of the Classics, published by the Paideia Institute.

In Medias Res

A magazine for lovers of the Classics, published by the Paideia Institute.

Welcome to a place where words matter. On Medium, smart voices and original ideas take center stage - with no ads in sight. Watch
Follow all the topics you care about, and we’ll deliver the best stories for you to your homepage and inbox. Explore
Get unlimited access to the best stories on Medium — and support writers while you’re at it. Just $5/month. Upgrade