De Via Docendi Fosteriana (Latine)

De modis ac principiis docendi adhibitis a Reginaldo Foster

John Byron Kuhner
In Medias Res
6 min readJan 24, 2019

--

[This lecture was given at Living Latin in New York City in February 2018.]

Argumentum: Nomen et memorabilia dicta et facta Reginaldi Thomae Foster Latitatis cultoribus sat bene nota sunt. Sed pauci illius documentum de Via Docendi Fosteriana, scriptum annis octogesimis prioris saeculi, scrutati sunt, paucioresque praecepta bona eius de docendo sequuntur. Primum legemus ipsissima verba illius documenti [quod infra inveniri potest], postquam summa eius methodi numerabo, et postremo defendam illus propositum quod mihi videtur maxime necessarium in studiis nostris Latinis: eo studium Latinitatis crescet, quo discipuli Latinitatis corda et cogitationes et vitas aliorum hominum per ipsam linguam Latinam cognoscent. Ut hoc impetremus, oportet nos magistros discipulis nostris semper offerre linguam Latinam naturalem, e vero vivo collectam, et non arte ad usum magistrorum factam. Ut dixit Reginaldus, “redeundum est ad IPSAM linguam Latinam.”

[This talk contains a brief introduction in English, before continuing in Latin. (Orator breviter Anglice alloquitur, postea Latine disserit.)]

Redeundum est ad auctores et linguam Latinam ipsam, ait Reginaldus. (source)

Ipsum Documentum a Reginaldo scriptum hic invenitur:

FOSTERIANA DOCENDI VIA

[EX IV LIBELLO COMMENTARIORUM QUI LATINITAS INSCRIBUNTUR MENSE DEC. A. MCMLXXX EDITO]

Haec lectoribus praecepta ipsa ac principia sunto tradendi sermonis Latini — copiosissimo quidem ludorum usu acerrimoque discipulorum arbitratu comprobata quae egomet octo iam annos adhibeo ac praesertim hos proximos quattuor veluti docens apud “Scholam Superiorem Litterarum Latinarum, Pontificiae Universitatis Gregorianae” in Urbe, ubi in praesentia experiuntur eandem rationem ad centum sexaginta alumni alumnaeque universis ex gentibus et populis terrae.

Proficiscendum est ab ipsa LINGUA Latina. Ludendum est cum ipsa LINGUA Latina. Redeundum est ad ipsam LINGUAM Latinam. Tractanda est ipsa LINGUA Latina.

Oportet tradi tantum PAUCISSIMA elementa NECESSARIA linguae Latinae. Oportet disci PAUCISSIMAS rationes et vias NECESSARIAS linguae Latinae. Oportet insisti FUNDAMENTALIBUS ac PRINCIPALIBUS modis formulis figuris linguae Latinae.

Necesse est omittantur SUBTILITATES sicque dictae regularum EXCEPTIONES. Necesse est praetermittantur DISPUTATIONES philologicae et philosophicae. Necesse est taceantur PARADIGMATA declinationum coniugationum. Necesse est fugiantur TECHNICAE voces appellationes definitiones grammaticae.

Curari debet ut REPETITIO adsidua tradat sensum usum dominatum linguae. Curari debet ut SCRIBENDO DICENDO AUDIENDO certissima cognitio comparetur. Curari debet ut RATIOCINANDO et COGITANDO discipuli sese ipsos doceant. Curari debet ut LINGUA LATINA transeat in verum humanum sermonem discipulis.

Statim emendandi sunt cum lenissima PATIENTIA omnes linguae ERRORES. Semper laudandi sunt cum STUDIO omnes CONATUS EFFECTUS FRUCTUS discipulorum. Usque adiuvandi sunt INTRA et EXTRA scholam discipuli sine ulla dubitatione. Constanter portandi sunt discipuli ad AMOREM et AESTIMATIONEM linguae Latinae.

Oportet quaque in schola PRAEBEATUR lingua Latina omnibus in partibus TOTA. Oportet quaque in schola VIDEATUR litterarum Latinarum historia MILLENARIA. Oportet quaque in schola FOVEATUR discipulorum familiaritas cum Latinitatis auctoribus cunctis.

Necesse est MAGISTER semper minimis progressibus discipulorum sit CONTENTUS. Necesse est MAGISTER semper in terris CONSISTAT et omnia humanitus GERAT. Necesse est MAGISTER semper laetetur gratuletur de modicis partibus suis.

- REGINALDUS THOMAS FOSTER

QUA RATIONE LINGUA LATINA CUM IUCUNDITATE TRADI POSSIT ADULESCENTIBUS

Post Scholam Cantantem, Reginaldus Thomas Foster, ex Foederatis Americae Septentrionalis Civitatibus, operis nostri socius, quem totum possidet Cicero — qui ardor animi etiam externo habitu innotuit, siquidem thoracem laneum gerebat, in quo litteris quadratis haec inscripta erat sententia: CICERONIANUS SUM — perite, perfluenter, lepide hoc argumentum pertractavit. Quae ipse in chartam summatim congesserat, ea hic curavimus exscribenda. — C[arolus] E[gger]

QUAE TANDEM EXISTIMANTUR HODIERNIS ADULESCENTIBUS ESSE IUCUNDA?

Ea, opinor, quaecumque sunt: + vera et solida et robusta

+ facilia et proclivia et expedita

+ utilia et frugifera et aequalia.

Quam ob rem cum tam in linguae Latinae docendae ratione quam in rebus ipsis traditis argumentisque tractatis alia secundum eam mentem iucunda sine dubio semper futura sint alia vero plane iniucunda, haec funditus improbentur oportebit illa contra studiose approbentur.

IN RATIONE DOCENDI

Haec Improbantur

- recitationes lectionesque graves magistrorum

- usurpatio spissorum voluminum et operosorum

- constituti materiae fines et ordo ac festinatio ad extremum

- iactatio eruditionis et arrogantia praeceptoris

- neglegentia ac lentitudo in docentibus

- rarus serusve linguae Latinae usus in schola

- auditorum mos patiendi tantum et contiscendi in ludis

- segnities atque inertia discipulorum

- principium et finis institutionis intra scholam

- difficiles scriptores et obscuri poetae

- longi loci innumerique versus

- contortae orationes tectaeque narrationes in litteris et carminibus

- interpretationes vernaculae altaeque explicationes

- sterilis litterarum monumentorum contemplatio et inanima pervestigatio

Haec Approbantur

- collocutiones sermocinationesque humanae amicorum

- percursio libellorum levium et pagellarum

- liberrima et mutabilis rerum dispositio atque imitatio ipsius naturae

- benignitas magistri demissioque animi et consensio cum discipulis

- perpetua alacritas ac studium vere adiuvandi et sustentandi in eis

- continua maturaque sermonis ipsius frequentatio in doctore et alumnis

- consuetudo agendi et respondendi et eloquendi

- provocatio atque incitatio adulescentium

- multiplicia incepta = congressiones, gestationes, exercitationes extra scholam

- pervii auctores fabularum, sententiarum, epigrammatum, descriptionum, versiculorum

- perbreves gustatus variorum linguae generum

- faciles epistulae Romanorum, ioca, proverbia, faceta dicta, narratiunculae

- intellegentia linguae ex linguae usu cum minima difficultate

- viva litterarum familiaritas et acris earum aestimatio

IN REBUS TRADITIS

Haec Improbantur

- investigatio verborum radicum et morphologia Latinitatis

- commemoratio formarum rariorum

- declinationes fixae substantivorum et nomina casuum

- coniugationes plenae verborum memoriae commissae

- tractatio grammaticae regularum rerumque appellationis

- disputatio de normarum usuumque exceptionibus

- instituta arte confecta de Latinae sententiae structura

- explicationes figurarum et technicae rerum definitiones

- indices vocabulorum disiunctorum memoriae committendi

Haec Approbantur

- acceptio et agnitio vocabulorum integrorum ut memoriae prodita sunt

- repetitio et scientia communium modorum

- comprehensio casuum atque exituum ex sententiis et usu et imaginibus

- praecipua tempora personae voces ex enuntiatis et exemplis et picturis

- declaratio et propositio ipsius linguae in vita eius et forma concreta

- notatio et animadversio ipsius naturae atque mobilitatis sermonis

- demonstratio infinitae varietatis in verborum latinorum conformatione

- res ipsae et modi linguae ex exemplis sine doctis descriptionibus

- lentum thesauri verborum augmentum per vocabula idem declarantia

IN ARGUMENTIS TRACTATIS

Haec Improbantur

- litterae ipsa vita temporis huius alienae

- lingua a rebus cotidianis abstracta

- sermo ab usu eius naturali seiunctus

- historia deorum dearumque fabularis

- fabellae ab ipsis magistris confictae

- ignobiles et molestae rerum minutiae

- controversiae et dissensiones doctorum

- opinationes vacuae singulorum seorsum praeceptorum

- quaelibet futilia et vana argumenta

Haec Approbantur

- studia proxime ad hodiernum orbem = amorem, odium, virtutes, vitia, humanitatem perennem spectantia

- verba hominum actioni hodie respondentia

- lingua sponte aequata cum vernaculis sermonibus

- narrationes ex vera hominum vita

- descriptiones et loci ex germanis Latinitatis monumentis deprompti

- universales ac principales antiquitatis cogitationes et doctrinae

- res perspicuae et definitae atque aditu faciles

- solidae doctrinae plurimorum eruditorum communes usuque receptae

- lingua ipsa Latina, litterae ipsae Romanae, humanitas et sapientia ipsa ‘classica’ proindeque perpetua

“Detur aliqui ludus aetati; sit adulescentia liberior! Non omnia voluptatibus denegentur.” — M.T. CICERO, Pro Caelio 18.42

“Quod si non hic tantus fructus ostenderetur, et si ex his studiis delectatio sola peteretur, tamen, ut opinor, hanc animi remissionem humanissimam ac liberalissimam iudicaretis. Nam cetera neque temporum sunt neque aetatum omnium neque locorum; at haec studia adulescentiam acuunt, senectutem oblectant.” — M.T. CICERO, Pro Archia 7,16

“Quae studia… in adulescentia vero tamquam in herbis significant quae virtutis maturitas et quantae fruges industriae sint futurae.” — M.T. CICERO, Pro Caelio 31,76

“Nec vero id effici posse confido, quod ne postulandum quidem est, ut omnes adulescentes se ad haec studia convertant; pauci utinam! Quorum tamen in re publica late patere poterit industria.” — M.T. CICERO, De Divinatione II 2.5

[The annual Living Latin in New York City event, the largest annual spoken-Latin gathering in the world, features opportunities to read works from over 2,000 years of Latin literature and to hear lectures by some of the field’s most dynamic teachers. To register, visit the webpage here. Links to other lectures can be found below.]

--

--