Forsan Et Haec
Sasha Barish Huius Anni Graduatos Latine Alloquitur
[Secundum morem apud universitatem Harvardianam, volentes discipuli orationes Latinas scribunt in ultimo studiorum anno; una oratio seligitur ut habeatur coram publico in caerimoniis graduatoriis. Caerimonia et oratio Latina selecta in aliud nondum renuntiatum diem detruduntur. Haec oratio inter orationes scriptas et datas sed non selectas; una autem profestrix ad nos misit, ut ob merita eam publicemus. Quod libenter fecimus. Speramus ut fruamini hac nova Latinitate. — According to custom at Harvard University, willing students compose Latin orations in their final year of studies; one Latin oration is selected to be delivered publicly during commencement. Commencement and the winning Latin oration have been put off to an unspecified future date. This oration is among those written and submitted but not selected; but a professor sent word to us, hoping that we would publish it based on its merits. Which we gladly do. We hope you enjoy some brand-new Latin!]
Praeses Bacow, professores, decani, familiae, et scilicet condiscipuli mei, qui ubique in orbe terrarum auditis, salvete omnes! Magno honori mihi est vos alloqui — vel rectius praesentiam vestram mihi fingere — ut annos nostros apud Universitatem Harvardianam concelebramus. Haec occasio laeta, tamen, tacta est a modo anxio in quo anni isti finiti sunt.
Aeneas, heros carminis epici Romani Aeneidis, situm similem nostro passus est. (Nexus inusitatus fortasse videtur, sed discipulus litterarum classicarum resistere non possum.) Aeneas domo sua non viri coronalis undevigintesimi sed belli Troiani causa fugere coactus est, plurimis familiaribus et vicinis mortuis, incertus quo fata eum ductura sit. Comites sollicitos et se ipsum hisce verbis pacavit: forsan et haec olim meminisse iuvabit. Haec sententia duo milia annos spem dedit lectoribus. Dimidium saeculi vigintesimi prope haustrum Harvardianum inscripta stabat (ibi posita in alia crise mundiali, Depressione Magna), et in mentem meam revenit diebus ultimis ante ferias vernales insolitissimas nostras.
Nos ut Troiani recenter multa passi sumus; nos ut Troiani commoti sumus, sed ego ut Aeneas spem habeo, et nobis et mundo. Verbum iuvare quo Aeneas usus est significare potest aut auxilio aut gaudio esse. Fortasse hoc tempus morbi et mutationis numquam gaudio erit, sed sine dubio auxilio esse potest, quod iam nunc multum nobis docet.
Variis modis enim didicimus in tempore Harvardiano nostro. Per auditiones peritorum professorum didicimus et per colloquia longa inter amicos in tricliniis. In gregibus nostris ludos athleticos, musicam, et artem scribendi didicimus (atque fortasse quondam discamus an verbum Harvardianum comp abbreviatio sit competitionis aut competentiae). Didicimus nos posse paene totam noctem vigilare ut studeamus, et simul didicimus cur ita vigilare non debeamus. Per Manum Dormitoriensem ego cubiculum bene emundare didici, nesciens hanc artem utilissimam fore ad vivendum viro fatali.
Etiam ab incauta et non desiderata fine collegii, discere possumus nos omnes iunctos esse: senes et iuvenes, proximos et longe distantes, condiscipulos et praesides universitatis et ianitores. Nos, qui discipuli — nunc alumni — sumus institutionis tam clarae, potestatem et facultatem habemus. Gratias ago collegio Harvardiano (nec minime ob copiam fidelem chartae hygienicae per maniam apocalypticam). Nulla dotatio tamen malis mundialibus nos arceat, nisi unus quisque securitate ac salute sua, quantam habeat, ad alios iuvandos utitur.
Nihilo minus, hanc casum non sinamus memorias collegiales alterius generis demergere, illas quae alio modo iuvant et ipsae gaudio sunt: Agrialia (scaenas musicas in campo nostro habitas), pullum rubrum conditum (illum delectatissimum cibum), mema in Prosopobiblion posita, visus Remii felis (qui per universitatem vagans laetitiam fert omnibus). Significatio definita verbi iuvare in illa sententia disputanda est, sed o condiscipuli sodalesque, nos utrasque significationes simul considerare posse reor: gaudium inveniemus ubi possimus et aliquid discemus ubi non possimus. Etiam bellum Troianum nos vetare nequeat ne magna agamus.
Sasha Barish received a B.A. in Classics and Linguistics from Harvard this year and will soon be an M.A. fellow in the Rutgers Department of Classics.