Daniel Gallagher Discusses “Body Language” Ancient and Modern — in Latin

In Medias Res
Sep 9 · 7 min read

[This lecture was given at Living Latin in New York City in February 2019.]

Abstract: In one of his most remarkable letters (Epistula moralis 11), Seneca essentially argues that no matter how hard we try, we will never completely eliminate the natural physical manifestations of our feelings when we are speaking. Our body language betrays them. Did the ancients have a concept of “body language”? If so, what is it?


Salvere omnes vos iubeo, et spero factum esse ut etiam vos ipsi re vera delectati essetis et sitis de orationibus quas nos his diebus exaudivimus, et cum aliquo modo haec oratio est postrema, etiam si fortasse sunt aliae orationes quae eodem tempore fiunt, modo iucundiore aliquo modo ego agam vel praebebo argumentum meum. Et quod est argumentum? De lingua corporali, quae re vera male sonat Latine, male, pessime, pessime sonat Latine “lingua corporalis.” Sed quid significat plus minusve, si cogitatis, verbum hoc malum, quid significat? “Body language.” Id est, persuasum est mihi legenti anno praeterito quendam textum, quem etiam habemus hoc anno in fasciculo nostro, nonne in fasciculo nostro, ab Seneca scripto, nescio, quis vestrum legit epistulam moralem undecimam? Fere nemo, sed fortasse anno praeterito est quis fortasse legerit hunc textum. Est epistula in qua Seneca loquitur ad sic dictum, nonne, amicum Lucilium, et dixit Seneca se offendisse alicui iuveni quem noverat, amicus suus vel eius, et hic iuvenis aliquo modo voluit praebere se ipsum illi homini praeclaro Senecae, nonne, et quid factum est? Conatus est uti oratione perpolita, nonne, et verbis perpolitis vel elegantioribus, sed erubescit, nonne, eodem tempore, et Seneca videbat ipsum rubescentem. Qua de causa? Quia aliquo modo timidus erat, nonne, stans coram illo homine Seneca ipso qui bene multa scripsit et etiam pernotus fuit apud philosophos, nonne? Et Seneca dicit nos hunc iuvenem aliquo modo colorem, nonne, hunc colorem, ruborem in facie aliquo modo habuisse, et ego cogitavi: Sed fortasse antiqui Romani perspicacitem fortasse habebant res ignotas nobis innotescendi aliquo modo. Et ego cogitavi fortasse etiam sensus animi melius intellexerunt quam nos intelligimus, id est, modo quo exprimere possimus sensus animi per corpus, per corpora nostra, et sic dictum “body language.”

Bene, habeo hic nonnullas partes illius epistulae quas fortasse non debemus legere nunc.

“Locutus est mecum amicus tuus bonae indolis, in quo quantum esset animi, quantum ingenii, quantum iam etiam profectus, sermo primus ostendit.”

Sed deinde:

“Ubi se colligebat, verecundiam, bonum in adulescente signum, vix potuit excutere; adeo illi ex alto suffusus est rubor.”

Rubor in genis et in facie et est aliquo modo “body language.”

Et bene, habemus etiam alias partes eiusdem orationis.

Sed ut dixi, si “lingua corporalis” est pessima Latina, et opus est nostrum una omnes, nonne, opus est ut fortasse inveniamus verba bona, verba apta, verba recta ad sic dictum “body language” exprimendum. Qua de causa opus est mihi etiam habere adiumentum vestrum. Et ludamus. Ludamus ludum, “inventio ex tacitis.” Quomodo Anglice dicitur “inventio ex tacitis,” anybody? Inventio, id est reperire aliquem — “charades,” ego audivi “charades.” Bene, est “charades.” Bene, et velociter debemus, quia tempus fugit, et ego explicabo vobis quomodo fortasse possumus facere hoc.

Bene. Bini vel terni allaboratis simul et una in aliquod verbum Latinum, nonne? Id est, fingatis aliquid verbum, et deinde fingatis modos quibus possitis etiam exprimere, tacite, nonne, tacite, hunc sensum — vel verbum, verbum est sensus — hunc sensum Latine. Bene, intellegistisne?

[Verba demonstrata sunt: “fur,” “natare,” et “loquax.”]

Perspiciamus, non exaudiamus, quia nulla voce profert nobis vel indolem vel sensum vel aliquam rem.

Bene, nunc cogitate modum quo potuerit, id est, si quis potuit, invenire vel personam, nonne furem, vel actionem, nonne “natare,” vel optime, iam vidimus “loquax,” et facillime fuit aliquo modo, nonne, invenire vel reperire aliquid in animo illius personae.

Nonne? Etiam si fortasse fur est optimum exemplum, quia Romani potuerunt reperire, nonnumquam vel plerumque, interdum, furem ex oculis, nonne, ex ore, ex gestu, ex habitu, ex motu illius personae. Qua de causa ego propono hodie, coram omnibus vobis: Romani fuerunt aliquo modo, nonne, sagaciores, id est, potuerunt alacrius invenire, reperire, animum per corpora, modo quo non egebat aliquo verbo, fortasse diverso, a verbis quae iam habebant. Ideo debemus fingere quomodo Romani hodie, fortasse, dicerent “body language” si essent, adessent, vel interessent inter nos hodie. Quomodo? Quis potest fortasse proponere verbum? Quomodo dicitur “body language” Latine, anybody?

Sermo gestibus! Placet mihi, sermo gestibus, et etiam sine sermone, vel sine verbo “sermo,” fortasse possibile est. Potest fieri, nonne? Id est, gestu, habitu. Bene.

Et si bene inspiciamus in quodam dictionario, exempli gratia Lewis and Short, quem vel quod dictionarium re vera ego malo super omnes vel omnia, quomodo dicitur “body language” Latine:

“mōtus, ūs, moveo, a movement, operation, impulse, emotion, affection, passion, agitation, disturbance.”

Et Romani sciebant sensus animorum per motum corporis, et habemus plurima exempla in omnibus litteris Latinis illius temporis, nonne? Quae dicunt nobis, Romani sine dubio habuisse hanc facultatem quam fortasse nos remur, fortasse, nos bene habere et semper habuisse fortasse his saeculis, sed re vera non tam bene quam fortasse Romani habuerunt.

Et deinde, bene, motus, habitus, nonne, “deportment, appearance of the body, carriage, posture.”

Et deinde, utinam ego possem etiam omnes litteras vobis ostendere, id est omnes textus in quibus facile possumus invenire hoc verbum “habitus” aliquo modo, quo possimus etiam dicere “body language.” Sine dubio, id est ut bene intellegamus, fortasse, sensum textus, “body language, appearance of the body.”

Bene, exempli gratia, ex opere Suetonii, et ille loquitur de Augustus, qui aliquo modo fortasse turbatus erat de moribus Tiberii, nonne, et in aliqua epistula scripsit “cuius motum” — id est, Tiberii — “et habitum et incessum imitaretur” — no no, aliquem, id est, cuius, id est, fortasse ille voluit imitari motus et habitus et incessus mali hominis, sed debebat habere, fortasse, meliorem hominem bonis virtutibus. Bene? Et motum et habitum et incessum. Gestus, nonne? Potest dici “body language” etiam hoc verbo, nonne, “gestus”: “the bearing, motion of the body or of a part of the body, especially of the hand or arm, carriage, posture, attitude, motion, gesture.” “Gesticulation” etiam, nonne, in rebus scaenicis, ut histriones aliquo modo, nescio, debuerunt sensum animi exprimere per motum. Et fuerunt etiam motus qui semper habebant, id est, eandem significationem in tragoediis et in comoediis, nonne, gestus. Et deinde “credas gestumque imitari propterea quid.” Ex Rerum Natura. “Credas gestumque imitari.” Hic dicitur de sole et etiam de simulacra facta ab sole. Sed est etiam subtilior sensus huius textus, quo possumus capere aliquo modo motus animi per sic dicta simulacra, nonne, simulacra, “body language.”

“Aspectus, the manner of appearance, appearance, look, aspect, presence, mien, the countenance.” Nonne? Et facile Romani, ut dixi, sciebant voluntates et sensus animi et quid aliud, nescio, et etiam omnia quae fortasse futura essent, ex gestu et ex habitu et ex — de aspectu illius hominis.

Placet mihi omnino: “Fuit (Iphicrates) autem et animo magno et corpore imperatoriaque forma, ut ipso aspectu cuivis iniceret admirationem sui.”

Id est, ille loquebatur cum, si possumus dicere, “body language,” nonne, cum motu et etiam cum aspectu, et non solummodo cum ore et cum verbis et cum oratione aliisque rebus huius generis.

Sed quam ob rem nunc fortasse incohavimus hoc verbum “body language”? Re vera, ego meditatus sum hoc in argumento, qua de causa, quam ob rem non utimur fortasse eisdem verbis quibus utebantur Romani, vel fortasse qua de causa non utimur simillimis verbis Anglice fortasse dictis, ut bene exprimere, fortasse, possimus “body language” uno verbo, nonne? Qua de causa habemus duo verba?

Ego propono de philosophia Renati Cartesi etiam quem legimus his diebus, nonne? Quia separatio nunc facta est inter animum et corpus, nonne, magna! Et nos perperam censemus fortasse nos posse operire aliquo modo sensus nostros, sed fere impossibile est, ut dixit nobis Seneca ipse. Quia si sagax vel philosophus, nonne, si aliquis alacer inspicit faciem, sed non tantummodo faciem, gestus, motus, ille vel illa potest facillime cognoscere etiam sensus animi nostri, meo iudicio, nonne?

Optime. Quid docent ex omnibus his, quid docent nos antiqui? Quid necesse est, fortasse, ut simus homines, id est viri et mulieres, qui et quae, nescio, possumus dicere fortasse facilius creduntur, vel alii fortasse, sic, fortasse, fidi, nescio, sententiis nostris et intentionibus nostris et propositis nostris. Antiqui docent nos necesse esse integritatem habere. Integritas inter corpus et verba, inter os, exempli gratia, et verba, vel faciem fortasse et verba. Integritas.

Daniel Gallagher docens apud LLiNYC 2019.

Et Cicero ipse loquitur et scripsit hac de re, id est de integritate corporis et animi et verborum et orationis et sermonis. Haec integritas. Et habeo etiam exempla quae fortasse non videbimus nunc, quia tempus iam peractum est, sed facile, fortasse unum.

“Cum autem pulchritudinis duo genera sint, quorum in altero venustas sit, in altero dignitas, venustatem muliebrem ducere debemus, dignitatem virilem” — si debemus distinguere inter has duas res. “Ergo et a forma removeatur omnis viro non dignus ornatus, et huic simile vitium in gestu motuque caveatur.”

Id est, utere bono “body language,” utimini bono “body language,” nonne. Et sunt etiam alii textus. Bene, summatim dicam: ex hoc exemplo spero fore ut clarius appareat nobis sapientia Romanorum antiquiorum, qui fortasse habuerunt verba meliora quam nostra quibus utimur etiam hodie ad nonnullas res humanas exprimendas, et qua de causa haud necesse est fingere verbum “body language.” Iam habuimus et habemus verba aptissima ex antiquis Romanis. Gratias maximas vobis ago.


In Medias Res

A magazine for lovers of the Classics, published by the Paideia Institute.

In Medias Res

Written by

A magazine for lovers of the Classics, published by the Paideia Institute.

In Medias Res

A magazine for lovers of the Classics, published by the Paideia Institute.

Welcome to a place where words matter. On Medium, smart voices and original ideas take center stage - with no ads in sight. Watch
Follow all the topics you care about, and we’ll deliver the best stories for you to your homepage and inbox. Explore
Get unlimited access to the best stories on Medium — and support writers while you’re at it. Just $5/month. Upgrade