Novum, Nitidum, et Acceptissimum Compendium Latinitatis “Hellenisticae”

Milenae Minkovae Florilegii Recentioris Latinitatis Recensus

Mike Fontaine
In Medias Res
6 min readOct 25, 2018

--

Ara Pergamena ex aetate Hellenistica. (ex Wikimedia Commons)

[Haec est versio Latina recensūs qui invenitur apud Bryn Mawr Classical Review, ab Ignotissimo conversa sodali; versio Anglica hic invenitur. (This is a Latin version of a review written originally for the Bryn Mawr Classical Review, translated by a friend; the English version may be found here.)]

Milenae Minkovae Florilegium Recentioris Latinitatis. Supplementa Humanistica Lovaniensia, 43. Lovanii: Prelum Universitatis Lovaniensis, 2017o. 300 pp. $79.50. ISBN 9789462701250. Ut librum apud Google Books inspicias, vise hunc nexum. Et vise rerum quae hoc in libro continentur indicem.

Classicarum rerum cum peritiores qui Bryn Mawr Classical Review lectitent esse soleant, antequam aestimationem huius libri mirandi incipiam, liceat mihi (tametsi te paulum demorabor) propositionem a memet ipso fictam praefari qua eiusdem libri contextum delineem:

Qualis inter Graeciae Classicae et Hellenisticae litteras relatio, talis inter Latinae Classicae et Renascentiae Septentrionalis litteras relatio.

Sive succinctius,

Renascentia Septentrionalis nihil aliud est quam aetas linguae Latinae Hellenistica.

Quod est plerisque notum, Hellenistica aetate scholastici poëtae exstiterunt, quorum multi oriundi erant a patriis aliis quam Graecia. A regiis vel bibliothecis aliis ad aliam vagabantur, ubi textus colligebant edebantque et acroases faciebant de litteris ‘Classicis’ Graecis quae erant saeculis prioribus conscriptae. Qui puro sermone composuerunt, eos maximi aestimabant, aeque philologiam atque eloquentiam colentes. Sua propria opera etiam scribebant in generibus classicis quibus sese ostendebant penitus scire quidem Musas, sed quae saepe carere sinceritate solent, ironiam redolentia; quod fit maxime in poëmatibus, quae ad effectus “barocos” spectabant (voces rariores, iocos, lusus verborum, carmina figurata, et cetera).

Paucioribus autem est notum hanc eandem constellationem rationum iterum in Sacro Romano Imperio saeculi sexti decimi exstitisse, quod velut cento vel farrago fuit ducatuum marchionatuumque in Germania, Italia septentrionali, Francia orientali, et ceteris regionibus Europae mediae conterminis; hoc vero tempore Latina potius quam Graeca fuit lingua electa. Hoc aevum est notum sub nominibus variis: vocatur enim aetas Renascentiae Septentrionalis vel Barocae Germanicae vel temporum modernorum incipientium. Quae aetas, quocumque nuncupata erit titulo, fere eadem est quae hoc in novo libro agitur, quam ‘recentiorem Latinitatem’ nominat.¹ Scholastici poëtae qui vixerunt illo tempore non modo plerorumque operum classicorum quae usque ad hoc diem perdurant primas editiones ediderunt, sed etiam (ut hic novus liber demonstrat) plurima nova opera Latinitate scintillanti classica composuerunt.

Ut ex ipso titulo discerni potest, Milenae Minkovae Florilegium Recentioris Latinitatis flores colligit pulcherrimos ex eis operibus quae tempore Renascentium et in Italia conscriptae sunt et alibi. Atque hoc “alibi” est maximi momenti, quia nulla est series codicum quae eas litteras Latinas promoveat quae floruerunt in Renascentia Septentrionali qualis ea quae I Tatti Renaissance Library vulgo vocatur. Etsi Minkova suum librum incipit cum operibus Italorum — Francisci nempe Petrarcae, Laurentii Vallae, Iacobi Sannazarii — tamen cito nos lectores ad Septentrionales scriptores vehit: Desiderium Erasmum, Philippum Melanchthonem, Thomam Hobbesium, Iustum Lipsium, Ioannem Keplerum, Hugonem Grotium, Iacobum Baldaeum; quorum nomina quidem haud dubito quin audierint peritiores rerum Classicarum, operum tamen legendorum in universitatibus occasio datur rarissima.

Ex scriptoribus triginta quinque Minkova eclogas ex omnibus generibus offert et prosae orationis et poësis selectas; quae extenduntur ab una usque ad quindecim paginas, quasque ordinat servato temporis ordine. Inter eas invenias levia lyricaque poëmata, carmina epica (a Petrarca, Hieronymo Fracastorio, Raphaële Landivario scripta), orationes de humanitatis dignitate (Ioannis Pici Mirandulae) vitaque scholastica (Melanchthonis), necnon fabulas simpliciter iucundas (inter quas Utopia Thomae Moris, Somnium seu De Astronomia Lunari Kepleri, Nicolai Klimii Iter Subterraneum Ludovici Holbergii). Si scire velis quomodo homines Latinam linguam loqui et augere didicerint, invenies multos in hoc florilegio dialogos ea causa exaratos (nempe ab Erasmo, Ioanne Ludovico Vives, Nicolao Winmanno, Ioanne Pontano); licebit etiam docere (quod commendat Minkova) totam de Iulio Caesare fabulam in trimetris Senecanis (a Marco Antonio Mureto) conscriptam.

Huius me thesauri oportet quoque mentionem facere cuiusdam praecipuae delectationis quae lectores nostrorum temporum plures detinebit: auctorum ex omni loco et genere hominum, quod hodie nuncupatur “orbefactio” et “diversitas.” Si quos dicipulos legere De Bello Gallico Iulii Caesaris taedebit, decebit eis ostendere quas eclogas Minkova fecerit ex Raphaëlis Landivarii Rusticatione Mexicana. Ecce enim hos de Mexicopoli versus:

Urbs erat occiduis procul hinc notissima terris
Mexicus ampla frequensque viris opibusque superba,
indigenis quondam multos dominata per annos:
nunc vero Hispani, populis Mavorte subactis,
sceptra tenent summaque urbem ditione gubernant.

Discipuli ubique gentium de hac ecloga sermocinari volent, eo magis cum memoraveris patriam Landivario esse Guatimalam

Minkova nobis narrationes Europaeas duas De Orbe Novo (Petri Martyris alteram, alteram Ioannis Genesii Sepulvedae) offert, item carmen epicum de Proelio Lepantino a Ioanne Latino compositum (qui vixit ab anno 1518o usque ad 1596um); is erat vir nigricoloris qui quondam mancipium (vernam dico) fuerat quique statim se opponit odiis genere fretis in carmine suo liminario (in pagina 152a):

Quod si nostra tuis facies, Rex, nigra ministris
displicet, Aethiopum non placet alba viris.

Quandoquidem tot talesque huius florilegii vires sunt quales iam enumeravi, spem meam fefellit quod nihil spatii datum esset Elisabethae illi Ioannae Westoniae, quippe in quo inter scriptores triginta quinque mulier unica sit Anna Maria a Schurman; quae quidem sine ullo dubio merito annumerata est, sed Westonia (quae vixit ab anno 1582o usque ad 1612um) eruditissima gravissimaque fuit poëta (licet ipsa sua praeiudicia habuerit), et quae maximi erat apud suae aetatis aequales, qui ipsam inter optimos poëtas ponebant.³

Omnis materia huius florilegii maxima cum cura digesta est⁴ pulchraque lectu, etsi apices diacriticae nonnullae essent gratae huc illuc ad formas clariores faciendas. Notae sunt paucissimae, quarum aliae in Latinum sermonem vertunt verba Graeca (quae tamen rara sunt), aliae verba Latina quae apud scriptores antiquiores non inveniantur demonstrant, aliae homines locosve inusitatos quidem explicant (etsi quid sibi velit inusitatum insolitumve non unicuique idem erit). Exempli gratia ecce hae notae in Petrarcae priorem epistulam ad Ciceronem (in pagina quarta):

Omitto Dionysium,² omitto fratrem tuum ac nepotem, omitto, si placet ipsum etiam Dolabellum³…

²: Ciceronis magistrum ³: Maritum Tulliae

Non explicat Minkova fratrem tuum (sc. Quintum) nec Tulliam, quia credat — recte, mea quidem sententia — eos qui suum librum legere poterint rerum Classicarum rudimentis iam esse imbutos.

“Tam confidenter!” aliquis dixerit; attamen hoc declaro eo confidentius, quia totus liber Minkovianus Latine est scriptus (is est editus ope Academiae Latinitati Fovendae — cuius, profitendum est, conventui Kentuckiae anno 2017o equidem interfui, quamvis nullo alio modo in ea sodalitate versor). Ad finem praefationis suae Minkova explicat quare sibi Latine librum conscribere visum sit:

Totum florilegium est Latine conscriptum non tantum quod haec est lingua rei publicae litterarum, cuius auctores in florilegio repraesentati sunt cives, sed etiam quo facilius in qualibet orbis terrarum regione adhibeatur. Si quis scripta Latina legere valet, praefationes quoque atque adnotationes ad ea Latine conscriptas nullo negotio leget.

Atque, mea quidem sententia, suae ipsius praefationes quas exaravit ad auctores Minkovam vindicant. Nam multae sunt exemplaria claritate ac brevitate, mellifluentes Latinitate classica; quae et paucis verbis pandunt quamobrem quisque scriptor vel ecloga sit utilis magnive momenti, quomodo ad res hodiernas attineat vel legi oporteat. Haec in Thomam Morum praefatio quare Erasmus illum hominem omnium horarum vocaverit explicat; illa in Laurentium Vallam narrando pauca de eo (in pagina 15a) incipit:

Laurentius Valla … in Latinitatem scholasticam vehementer est invectus, quae … verbis novatis nec semper indolis linguae Latinae propriis abundabat, e.g. “ens,” “haecceitas,” “quidditas,” ne articuli q.e. “ly” mentio fiat.

Haec adventicia atque exotica specimina Latinitatis fautores eiusdem linguae, ubicumque terrarum fuerint, impellere debent legere ut pergant. Idem est dicendum de praefatione in Fracastorium:

Huius carminis subtitulus q.e. Syphilis a pastoris Haitiani nomine originem duxit, qui contra Apollinem peccavit. Qui pastor … fortasse nuncupatus est a Sipylo filio Niobae ab Apolline eiusque sorore punito, de quo Ovidius in libro sexto Metamorphoseon narrat.

Hic impulsus legendi fit in unoquoque auctore ad quem Minkova suos lectores affert.

Cum separent auctores et opera in discreta aeva (sicut “Classicum” et “Hellenisticum”), homines docti exhibent quae sibi sint maximi momenti (sic etiam faciunt cum curricula studiorum parent). Qualis (ut id iterum dicam) inter Graecitatem Hellenisticam et Classicam, talis est inter Latinitatem recentiorem et Classicam relatio. Si modo canon erit auctus, auctores ut qui hoc in libro continentur amplectatur, nobis quidem volentibus, tunc discipuli, academici, fautoresque Latinitatis ubicumque terrarum fuerint thesaurum novorum scriptorum ac vocum quae sese inspirent invenient.

Notae

  1. Cardo similitudinis inter has aetates — Graeciam dico aetate hellenistica et Germaniam tempore renascentium litterarum — scite callideque repraesentatur titulo illius libri qui anno 2015o in lucem a Patricio Lucky Hadley missus est, Athens in Rome, Rome in Germany: Nicodemus Frischlin and the Rehabilitation of Aristophanes in the 16th Century (Tubingae: Narr Francke Attempto Verlag).
  2. Quidnam sibi vult valetve quod de Landavario exstant quidem paginae Vicipaedianae in lingua Hispanica, Navatlaca, Latina, Portugallica, et Dacoromanica, sed nulla est Anglica?
  3. Vide Donaldum Cheney et Brendam M. Hosington (edd.), Elizabeth Jane Weston: Collected Writings (Toronti: Prelum Universitatis Torontinae), 2000o. Westoniae chronogramma de typo mobili invento apud hunc nexum citavi.
  4. Carminis autem in prima Fracastorii linea De Morbo Gallico, lege quae <semina> morbum.

Michael Fontaine is a professor of Classics at Cornell University.

--

--