Studia Neo-Latina Maturare Coeperunt

Recensus Minkoviani Florilegii Recentioris Latinitatis

Tom Hendrickson
In Medias Res
8 min readOct 23, 2018

--

Sanctus Matthaeus, a Camillo Rusconi (1715) in Basilica Lateranensi. (Imago ab Antonio Taveneaux capta, Wikimedia Commons)

Minkova, Milena, ed. Florilegium Recentioris Latinitatis. Supplementa Humanistica Lovaniensia XLIII. Typographia Lovaniensis Academiae, 2018. Pp. xiv + 289. Liber charta tectus, $79.50. ISBN 978–94–6270–125–0.

[This is a Latin version of this review; there is also an English version. (Haec huius recensus versio Latina; exstat et versio Anglica.]

Milenae Minkovae Florilegium Recentioris Latinitatis opera optima, quae antea sparsa male invenirentur, excerpta ac in unum librum redacta in lucem profert. At non solum erit instrumentum gratissimum studiosis litterarum Latinarum, sed etiam exemplum Latinitatis Latine docendae.

Quod fortasse maxime conspiciendum erit legenti Minkovianum florilegium est illud: totum Latine scriptum esse. Velim dicere, id vere omnino Latine perscriptum esse. Nam loci ipsi auctorum Neolatinorum scilicet sunt in lingua Latina, sed quoque sunt praefatio generalis, praefationes auctoribus singulis, atque adnotationes quae auxilium de rebus linguaque ferant. Ut penitus intellegas quam insolitum sit scribere Latine librum in usum discipulorum destinatum, rogo teneas memoria praefationes Scriptorum Classicorum Bibliothecae Oxoniensis, quae in usum eruditorum destinantur, iam fere Anglice scribi. Sub hoc paradoxo latent diversae institutiones de rebus sicut quomodo litteras Latinas legamus, et quare eas legamus. Sed priusquam hoc paradoxon explicabo, recensebo plura de hac editione ipsa et quomodo studia Neolatina provehat, at modo addam: nova est haec aetas nobis linguam Latinam amantibus.

Florilegium Minkovianum complectitur triginta et quinque auctores, quibus singulis sunt paginae quinque vel decem (in toto) excerptae de operibus eorum. Hi auctores de saeculo quarto decimo usque ad vicesimum floruerunt, atque opera eorum sunt quidem flores Latinitatis recentioris. Cuique auctori praefigitur vita brevis (ad unam paginam), deinde conspectus minimus librorum de eo legendorum, postremo loci ipsi Neolatini. Quibus locis sunt adnotationes quae auxilium de rebus ac de lingua praebent. Ut supra dixi, omnia Latine perscripta sunt.

Si similis es plerisque eorum qui studia Latina persequuntur, haud dubito quin in litteras Latinitatis aetatis recentioris non saepe incideris. (Ut alibi amplius explico, inveniri possunt rationes de rebus gestis ac creditis quae illuminant cur Latinitas recentior fere neglecta sit.) Latinitas recentioris aetatis saepius laesa est quia Latinitas vera non sit — id est, auctores Neolatini Latine non native locuti sint, quamvis profluentes Latine locuti sint. Sed haec opinio, cum experta est, ostenditur pagana ac simplex. Vladimir Nobokov Anglice non native locutus est, sed omnes fateantur Lolitam eius in lingua Anglica vera scriptam esse. Ut de exemplis antiquis eligamus, nemo neget orationes Favorini (qui Sophistico Secundo floruit) in Graeca vera esse, etiamsi Favorinus ipse indicavit se Graece non native locutum esse. Re vera dubium est utrum Latina fuerit lingua nativa Livio Andronico Ennioque, progenitoribus ipsis litterarum Latinarum. Atque iuste suspicemur Latinam non fuisse linguam nativam Plauto nec Terentio. Nam omnes quattuor procul Roma nati sunt eo tempore quo lingua Latina paeninsulam Italianam nondum dominata erat (nedum, Terentio, Africam). Quamquam his auctoribus accidit ut ab eis qui native locuti sint discerent, auctores quidem operum classicorum Sanscritorum eam linguam non native locuti sunt atque multis post saeculis floruerunt quam exciderant qui eam native locuti sunt.

At certe sunt causae optimae cur debeas litteras Neolatinas legere incipere, quarum editio Minkoviana plurimas in ore atque oculis promit. Nam eis qui aetati recentiori student, exempli gratia, sunt opera maximi momenti, sicut Stultitiae Laus Erasmi (pp. 65–70 in hac editione), aut Utopia Thomae Mori (pp. 92–105), aut De Cive Thomae Hobbesii (pp. 231–238). Fabula romana quae septimo decimo saeculo saepissime vendita est, ut Mark Riley indicavit, fuit Argenis Iohannis Barclaii (pp. 218–221), atque fons et origo fabularum philosophiae naturalis reperiri potest in Somnio Iohannis Kepleri (pp. 212–216 — et ita vero, est Keplerus ille cuius leges de motu planetarum in lyceo didicisti). Sin autem scripta solum veterum Romanorum tibi curae sunt, tamen litterae Neolatinae etiam legendae sunt. Latinitas enim quae Classica vocatur non tantum de saeculo primo ante Christum et primo post Christum orta est, sed de saeculo quarto ac quinto decimo. Nam humanistae quidem (praecipue Petrarca ille, pp. 1–31) decrevere Latinitatem Romae antiquae esse optimam, atque humanistae quoque regulas elegantiasque linguae Latinae Romae antiquae aperuerunt (Laurentius Valla, pp. 15–19, in hac re maximi momenti fuit).

Haec opera, quamvis maximi momenti, sunt praeterea Latine scripta, exempla litterarum optimarum, atque legentibus tandem gaudio ac delectationi. Locus qui mihi maxime placet est dialogus Erasmi in quo abbas improbus conatur castigare mulierem litteris Latinis eruditam. Cum abbas, haud mores clericorum commendans, inquit de mulieribus educandis, “Tutiores sunt a sacerdotibus, si nesciant Latine”; mulier, illudens Latinitati eorum, respondet “Immo istinc minimum est periculi vestra opera.” Cum abbas “clitellae non conveniunt bovi, ita nec litterae mulieri” inquit; mulier “negare non potes, quin magis quadrent clitellae bovi, quam mitra asino, aut sui.”

Hoc Florilegium valde desideratum est atque instrumentum utilissimum erit disciplinae quae fere nulla instrumenta magistris discipulisque praebet. Nam studia litterarum Neolatinarum modo nata sunt. Praecipuum institutum eruditis Neolatinis, exempli gratia, anno 1973 conditum est. (Hoc est Societas Internationalis Studiis Neolatinis Provehendis, vel IANLS in abbreviatione acrostica nominis Anglici.) Confer Societatem Classicorum Studiorum (vel SCS), quae anno 1869 condita est. Haud assero neminem ante IANLS conditam studia Latinitatis recentioris persecutum esse, sed potius disciplinam fuisse exteriorem indisciplinatioremque quam nunc esse. Nunc quidem disciplina floret, ac instrumenta eruditis cito aucta sunt.

Ceterum litterae Neolatinae etiamnunc a scholis fere excluduntur. Qua re? Primum, lingua Latina in facultatibus solum Classicorum Studiorum docetur, saltem in Civitatibus Foederatis Americae, sed eruditi Latinitatis recentioris in facultatibus Historiae aut Anglicarum Litterarum docere solent. At cum in facultatibus Classicorum Studiorum eruditi Neolatini non saepe inveniantur, eruditi ipsi Classicorum Studiorum saepius iam studia Neolatina exercent. Studiosus carminum epicorum, exempli gratia, in Africam Petrarcae fortasse incubet. (Ego equidem in disciplina Classicorum Studiorum doctus sum, ac mihi curae studia Neolatina esse inceperunt cum de bibliothecis antiquis scriberem et opusculum nomine De Bibliothecis Iusti Lipsi inveni.) Qui eruditi litteras Neolatinas fortasse docere velint, sed eis aliud obstat: prope nulla instrumenta sunt docentibus.

Praeceptoribus qui copia editionum auctoribus classicis frui consuere mirum erit tales editiones auctoribus Neolatinis paene deesse. Non enim est series similis libris viridibus-ac-fulvis Academiae Cantabrigensis, vel caeruleis illis Bristoliensibus auctorum Latinorum, quae auxilium in rebus ac in lingua offerre solent. Quamquam paucae talium editionum extra seriem editae sunt, tamen dubito utrum plus duodecim exstent. Series nomine I Tatti (quae simillima seriei Loeb est) editiones paginis Latinis Anglicisque adversis auctorum semper numero crescentium publicat. (Seriei iam sunt auctores octaginta et octo, cum novissime numeravi.) Haec series multa mira in aperiendis litteris Neolatinis effecit, sed multi magistri (ac discipuli!) non credunt esse usui spectare versionem Anglicam dum opus Latinum legitur. Praeterea sunt nonnulla florilegia operum Neolatinorum, quamquam opera solum unius generis aut unius aetatis continere solent, sicut Graggi Latin Writings of the Italian Humanists. Pleraque florilegia, addam, non iam exprimuntur.

Sunt duo nova florilegia quae iuxta Florilegium Recentioris Latinitatis digna memoratu sunt. Primum est The Neo-Latin Reader (ed. Mark Riley, editio correctior 2017), quod simile proposito est Florilegio Minkoviano, sed cum praefationibus adnotationibusque in lingua Anglica. The Neo-Latin Reader est genus libri quod “exprime-cum-volueris” vocatur ut minimis impensis ($12.95) comparetur sed careat subsidiis peritorum editionum faciendarum. Deinde est The Neo-Latin Anthology quod gratuitum in rete Societate Neolatinorum Studiorum (SNLS) editur. Hoc Neo-Latin Anthology praefationes auctoribus ac adnotationes in lingua Anglica praebet, necnon versiones Anglicas. Cuius loci sunt breves, ad 20–40 versus, ut quisque locus in una acroase legatur. Hoc Neo-Latin Anthology auctores non nimis praeclaros ac nunc paucos (17) offert, sed plures exspectantur. Omnia tria florilegia sunt modis diversis utilissima, at Minkovae Florilegium, quippe cuius modus publicandi primarius fuit ac auctores plurimi optimique sunt, erit liber praecipuus docentibus scholam florum litterarum Neolatinarum.

Ut redeamus ad paradoxon quo hunc recensum incepi: Quid quod hoc florilegium omnino Latine perscriptum est cum praefationes pleraeque editionum OCT iam Anglice scribantur? Explicatio valde pertinet ad modum quo litteras Latinas legamus et quare eas legamus.

Si similis es plerisque litteras Latinas docentibus, pensum laboriosum est discipulis tuis si locus quamvis brevis eis legendus est. Nam ut locus brevis (spatium, exempli gratia, paginae unius expressae) legatur, discipulus requirat horas laboris cum lexico libroque de arte grammatica dum murmurat “Estne istud in ablativo crinis findendi, aut fortasse in dativo usus obscurioris?” Talis discipulus iuste roget: “Cur edepol locis auctorum ipsorum neglectis tantum tempus in Minkovae praefationibus Latinis profundam?” Talis discipulus etiam iuste attonitus sit aspectu adnotationum auxiliarium Latinarum. Si enim adnotationes discipulos iuvant quia lingua Latina difficilis sit, adnotationes iam in lingua Latina scriptae iniuriam in iniuriam ingerere videantur. In quibus sententiis sublucet opinio litteras Latinas legere pensum ingratum esse quod sine erroribus perficiendum sit, potius quam esse studium iucundum quo sententiae commutandae ac intellegendae sint.

Sed est institutum diversum quo litterae Latinae legantur. Hoc institutum, quod grex in dies crescens discipulorum experitur, Minkova ipsa praecipue produxit: Latine Latinitatem docere. Omnibus Latine loquentibus haec editio erit thesaurus sempiternus. Nam praefationes auctorum singulorum vocabula discipulis suppeditabunt quo facilius de vitis operibusque eorum colloquantur, atque adnotationes Latinae efficiunt ut discipuli in lingua destinata cogitent ac operentur. Memini, cum linguam Francogallicam discebam, fuisse tempus quo professor quidam mihi imperavit ut lexico uti me oporteat cui definitiones Francogallicae potius quam Anglicae essent. Haec editio linguam Latinam eodem provehit, atque exemplum fiet quod dis volentibus alii editores operum et Neolatinorum et Classicorum sument.

Sin autem tibi non persuasum est ut Latine loqui prosit, at saltem novos modos legendi temptare velis, haec editio tamen occasionem optimam parat. Iube discipulos legere praefationem auctoris cuiusvis non modo solito sed ut eam intellegant. Quam cum legerint, ne iusseris eos versionem Anglicam facere, neve usum verborum nominare, sed potius pete ab eis ut rem explicent. Discipuli novam libertatem fortasse inveniant.

Utramlibet in partem inclinas de praefationibus adnotationibusque Latinis, haec editio maximo usui tibi erit. Ut supra notavi, erit sine dubio instrumentum praecipuum docentibus flores Latinitatis recentioris, quorum discipuli vel bacchalaureatum vel doctoratum petant. (Auctores electi discipulis in lyceo prosint, quamquam mihi videtur plus auxilii eis debitum fore quam adnotationes parant.) Haec editio utilissima quoque erit scholis quae aestate celeriter progrediantur, sicut illa Berkeleiana ac illa CUNYensi, ad quos saepe discipuli doctoratum petentes advehantur de disciplinis Historiae, Philosophiae, Historiae Artium, Musicae, ac Studiorum Rerum Divinarum. Praeter scholas, haec editio sit complementum utilissimum indicibus librorum discipulis doctoratum petentibus legendorum, si quae facultates Classicorum Studiorum velint exporrigere spatium temporis auctoribus quorum periti sint discipuli. Non nego hos indices iam confertos esse, sed non nimis prave petatur ab discipulis ut quinque quoslibet auctores ex hac editione legant. Postremo haec editio proderit cuiquam studioso litterarum Latinarum qui historiam uberiorem linguae quaerat, et cuiquam erudito in historia aut litteris recentioris aetatis.

Nova est haec aetas nobis linguam Latinam amantibus, atque mira.

[This is a Latin version of this review; there is also an English version. (Haec huius recensus versio Latina; exstat et versio Anglica.]

Minkovae Florilegium Recentioris Latinitatis hic emi potest.

Tom Hendrickson litteras et Latinas et Anglicas apud Stanford Online Highschool docet, ac edidit et Ancient Libraries and Renaissance Humanism et (cum sociis) Bartolomeo Platina’s Lives of the Popes, Paul II: An Intermediate Reader of Renaissance Latin.

--

--